Mons Ventosus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Mons Ventosus aut Mons Ventorius[1] (Francice Mont Ventoux) est mons in Francia situs, accurate in praefectura Valli Clausa Comitatus Provinciae. Mons est 1912 metra altus.
Historia
[recensere | fontem recensere]Iam Galli montem ut sedem cuiusdam numinis ventosi verebantur cuius rei tubulae fictiles ibi inventae testimonio sunt.
Die 26 mensis Aprilis 1336 Franciscus Petrarca montem ascendit qua de re Dionysio Sancti Sepulcri epistulam notissimam misit. Hoc in opere naturam rei spiritualis coniunctam percepisse dicitur. Sunt nonnulli, qui hac descriptione eum limina aetatum mediaevalium ad tempora recentiora transivisse censeant.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Ventosum spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |