Michael Apostolius
Appearance
Michael Apostolius, Graece Μιχαὴλ Ἀποστόλιος (natus Constantinopoli anno circiter 1422; mortuus c. 1480) fuit eruditus Byzantinus qui, Constantinopoli a Turcis anno 1453 capta, in Italiam fugit. Ibi se patrono adiunxit cardinali Bessarione, sed mox ob disputationes philosophicas inimicus factus est eiusdem. Deinde in Creta habitavit, ubi propter paupertatem libros manuscriptos exscripsit. Filius eius, nomine Arsenius, fuit episcopus Monembasiae et humanista.
Michael Apostolius auctor fuit operum variorum inter quae Paroemiae a filio editae sunt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Daniel Heinsius, ed., Michaelis Apostolii Paroemiae. Lugduni Batavorum, 1619 (Latine, Graece) (Editio 1619 apud Google Books) Editio 1653 apud archive.org
- Hippolyte Noiret, A. M. Desrousseaux, edd., Lettres inédites de Michel Apostolis, publiees d' apres les manuscrits du Vatican; avec des opuscules inedits du meme auteur. Lutetiae: E. Thorin, 1889 (Bibliotheque des Ecoles francaises d' Athenes et de Rome, fasc. 54) Textus apud Anemi