Marlene Dietrich
Marlene Dietrich, nomine vero Marie Magdalene Dietrich (nata Monte Amoeno prope Berolinum die 27 Decembris 1901; obiit Lutetiae die 6 Maii 1992[1]), fuit actrix et cantrix Germano-Americana.
Dietrich per vitam longam gratiosa apud populos manebat, quod se iterum atque iterum mutare potuit. Berolini annis 1930 partes in ludis scaenicis et pelliculis mutis egit. Partes mulieris Lola-Lola egit in Der blaue Engel, pellicula a Iosepho von Strenberg directa, gloriam inter civitates et pactum cum societate Paramount Pictures in Civitatibus Foederatis ei tulit, ubi Shanghai Express, Desire, et similes pelliculae venustatem eius adeo extulerunt, ut mox luminis loco haberetur, una ex divitissimis illius temporis actricibus.
Ab anno 1932 Dietrich extra Germaniam semper manebat, et terram natalem raro visitavit. Ei data est civitas Civitatum Foederatarum anno 1939. secundo bello mundano milites, qui contra nazistas pugnabant, celeberrime delectabat. Quamquam nonnullas pelliculas post bellum fecit, per compluria decennia (annis 1940, 1950 et 1960) in orbe terrarum exsecutor spectaculorum peregrinavit. Post bellum aliqui Germani eam proditricem patriae putabant; anno autem 2002, post mortem, Berolinum ei civitatem ad honorem urbis dedit.
Anno 1999, American Film Institute in AFI's 100 Years…100 Stars programmate Marlenam Dietrich novam omnium temporum Stellam femineam nominavit.
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Flint, Peter B. (1992-05-07). "Marlene Dietrich, 90, Symbol of Glamour, Dies". The New York Times
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Libri a Dietrich scripti
[recensere | fontem recensere]- Dietrich, Marlene. 1962. Marlene Dietrich's ABC. Doubleday.
- Dietrich, Marlene. 1989. Marlene. Anglice convertit Salvator Attanasio. Grove Press. ISBN 0-8021-1117-3.
- Dietrich, Marlene, et Gottfried Helnwein. 1990. Some Facts About Myself.. ISBN 3-89322-226-X.
Vitae
[recensere | fontem recensere]- Bach, Steven. 1992. Marlene Dietrich: Life and Legend. Doubleday. ISBN 0-385-42553-8
- Bret, David. 1993. Marlene, My Friend. Londinii: Robson.
- Ciarocchi, Victorius. 2002. "De Magdalena Dietrich." Vocis Latinae 38(147):128–130.
- McLellan, Diana. 2001. The Girls: Sappho Goes to Hollywood. St. Martin's Griffin. ISBN 0-312-28320-2.
- Riva, David J. 2006. A Woman at War: Marlene Dietrich Remembered. Wayne State University Press. ISBN 0-8143-3249-8.
- Riva, Maria. 1994. Marlene Dietrich. Ballantine Books. ISBN 0-345-38645-0.
- Spoto, Donald 1992. Blue Angel: The Life of Marlene Dietrich. William Morrow and Company, Inc. ISBN 0-688-07119-8.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Marlene Dietrich spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Situs Britannicus de Marlena Dietrich
- Situs publicus Marlene
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |