Jump to content

Lysias

E Vicipaedia
Sculptura quae dicitur Lysiam monstrare.

Lysias (Graece Λυσίας) fuit Graecus scriptor et orator. Athenis natus erat anno fere 445, mortuus circa 380. Unus est illorum decem oratorum Atticorum.

Multas orationes scripsit, fortasse plures quam ducentas[1], quarum notissima Contra Eratosthenem est; triginta quinque adhuc exstant, etiamsi non omnes vere Lysias scripsit.[2]

Magistri saepe operibus eius utuntur ut discipulos Graecam linguam doceant, quia simplicia lectu sunt.

Praecipui fontes biographici sunt brevis Vita antiquitus Plutarcho attributa et modica fide digna atque quae ipse de se in duabus orationibus[3] tradidit Lysias. Si Vitae antiquae crederemus circa 460 a.C.n. Athenis natus esset[4]; nunc eruditi hoc eventum ad annos circa 440 a.C.n. referre solent. Cephali filius erat, Syracusani hominis praedivitis[5] quem amicus Pericles Athenas invitavit ubi peregrinus consedit et triginta annos usque ad mortem vixit[6]. Sermo quem hic Cephalus in Piraeo in domo sua cum Socrate habuit libro primo Politiae relatus est. Quindecim annos natus Lysias in Italiam, in Atheniensium coloniam Thurium cum fratre migravit ubi Thuriana civitate donatus rhetoricae apud optimos magistros studuit. Post Atheniensium cladem in Sicilia Lysias cum fratre Athenas circa 411 a.C.n. rediit ubi rhetoricen docebat[7]. Praecipuum reditum tamen e scutorum officina ducebat quam una cum fratre moderabatur. Triginta tyrannorum tempore a novis dominis quaesitus vix per posticam domus ianuam mortem effugere potuit[8], sed divitias et fratrem Polemarchum amisit[9]. Eo anno Megaris[10] consedit et reliqua pecunia dilectus militum habuit quos democratiae fautoribus in Piraeo praestaret[11]. Post restitutam democratiam paulo afuit quin civitate Atheniensi donaretur sed Thrasybuli de ea re decretum abrogatum est quia populum (ecclesiam) rogaverat antequam quingentorum consilium (bulen) consuleret. Numquam civis Atheniensis fuit Lysias et orationibus pro aliis scribendis metoecus[12] vitam quaesivit, hoc est logographi officio fungebatur. Etenim ius Atticum litigantes ipsos pro se loqui iubebat et qui dicere nesciebant a logographis orationes emebant. Pro se quoque semel egit cum unum e triginta tyrannis apud iudices accusavit, quae oratio Contra Eratosthenem servata est. Auctores antiqui usque ad octoginta annorum aetatem eum pervenisse dicebantː circa 460 a.C.n. igitur mortuus esse aestimatur. At post 480 a.C.n. nullum eius vestigium invenitur.

Hae orationes sub Lysia nomine vulgo circumferunturː

  • I De caede Eratosthenis (Ύπὲρ Έρατοσθένους φονοῦ. Άπολογία)ː Anno incerto scripta illa oratio a multis optima iudicatur quia narratio personis aptissima videtur (maxima pars orationis narrativa est). Reus ab Eratosthenis propinquis apud iudices caedis postulatur quod moechum uxoris interfecerit. Respondet leges sic agere non tantum sinere sed etiam iubere siquidem moechus in ipso concubitu deprehensus esset. Demonstrare igitur debet se non insidias de consulto struxisse ut eum interficeret. De quo testes producit[13].
  • II Oratio funebris (Ἐπιτάφιος)[14], post 393 a.C.n. scripta in Atheniensium militum honorem qui bello Corinthio interierunt. Orator praecipua Atheniensium bella ab Amazonibus usque recenset. De Lysiae paternitate non omnes consentiunt[15].
  • III Adversus Simonem (Πρὸς Σίμωνα ἀπολογία), oratio paulo post 394 a.C.n. scripta. Reus, homo dives et senior, adulescentuli amore captus a rivale Simone accusatur quod se ex insidiis de consulto (ἐκ προνοίας) vulnerasset. Respondet Simonem vinolentum vim inchoasse et insidias struxisse ut adulescentem abriperet, se vero ob pudorem hucusque iudicia et invidiam publicam declinasse, ab accusatore coactum nunc de ea re loqui.
  • IV Defensio criminis de vulnere praemeditato (Περί τραύματος ἐκ προνοίας)ː brevis oratio sine rerum narratione (secunda defensio sola fuisse videtur) anno incerto scripta. De meretrice (παλλακή) orta rixa reus praemeditationem refutat et indicium falsae accusationis facit quod accusator ne femina quaestionem subeat recusat.
  • V Pro Callia (Ύπὲρ τοῦ Καλλίου ἱεροσυλίας ἀπολογία)ː brevissima oratio non ab ipso reo sed ab amico quodam incerto anno habita. Callias, peregrinus vir (metoecus), sacrilegii a suis servis accusabatur.
  • VI In Andocidem (Κατ' Ανδοκιδοῦ ἀσεβείας)[16]ː oratio apocrypha vulgo habita et anno 399 a.C.n. scripta. Nam illo anno praeclarus ille orator, et ipse unus e decem, impietatis accusatus erat quod Eleusinis mysteriis interfuisset. Anno 415 a.C.n. Andocides profanatorum mysteriorum convictus salutem sibi paraverat dum consciorum (et inter eos propinquorum suorum) nomina quaesitoribus indicat. Nihilominus templis et foro in posterum interdictus erat et postea exsul in variis civitatibus errantem vitam egerat. Nunc vero amnestiae decreto fretus post democratiam anno 403 a.C.n. restitutam edicto eodem iure esse atque ceteri cives Athenienses existimabat de quo accusatores indignabantur quoniam ita religiosis festis praeesse poterat. Illa oratio non ad ius scrutandum spectat, tantum ad hominis vituperationemː itaque invectivae quam iudiciariae orationis similior videtur.
  • VII De sacrae olivae trunco (Ἀρεοπαγίτικος περὶ τοῦ σηκοῦ ἀπολογία)[17]ː oratio Areopagitica post 496 a.C.n. scripta. Agricola satis dives[18] a Nicomacho quodam impietatis accusatur quod olivae sacrae truncum (nam olivae Bello Peloponnesiaco incensae erant) de agro suo removisset, quod sacrilegium habebatur. Reus demonstrat Nicomachum, qui nullos testes producebat, pecuniae accipiendae spe accusationem mentitum esse.
  • VIII Accusatio adversus familiares de obtrectationibus (Κατηγορία πρὸς τοὺς συνουσιαστὰς κακολογίων)ː anno incerto non apud iudices, ut videtur, sed in sodalitatis consilio habita. Multi ne Lysiana fuerit dubitant. Orator sociis suis amicitiam renuntiat quia de se male dixerint atque apud arbitros testimonia contra se tulerint.
  • IX Pro milite (Ύπὲρ τοῦ στρατιώτου)ː oratio fortasse Bello Corinthio habita. Polyaenos iniuste, ut dicit, a stratego in militum dilectum inscriptus de magistratu contumeliosa verba habuit. Multa multatus quam non solvit nunc de bonorum publicatione apud iudices periclitatur. Quaestores (ταμίαι) vero illam multam ratam non fecisse arguit.
  • X-XI In Theomnestum I et II[19] (Κατὰ Θεομνήστου Α καὶ Β)ː oratio anno 384 a.C.n. scripta. Orator Theomnestum maledicti accusat quod patrem accusatoris (qui re vera triginta tyrannorum iussu in oligarchia occisus erat) ipsum filium interfecisse in priore iudicio ementitus sit. Lex verba vetita enumerabat quae si quis in loco publico pronuntiasset actione κακηγορίας in ius vocari poterat. Arguit etiam si verbum ἀνδροφόνος a lege vetitum non pronuntiarit verba tamen usurpavit eandem significationem habentia. Simul iudices commonefacit Theomnesti turpiter scutum in proelio relinquentis. Secunda oratio nihil aliud quam prioris summarium est.
  • XII Contra Eratosthenem (Κατὰ Ἐρατοσθένους)ː oratio quam ipse Lysias pro se apud iudices anno 403 a.C.n. habuit. Unum e triginta tyrannis accusabat quod fratrem Polemarchum ad iniustam mortem abduxisset. Causa difficilis erat quia tunc partium reconciliationem cupiebant Athenienses atque amnestiae legem pertulerunt. Primum tunc orationem iudiciariam composuisse adfirmabat Lysias[20].
  • XIII Contra Agoratum (Κατὰ Ἀγοράτου)[21]ː oratio anno incerto scripta[22]. Orator delatorem Agoratum, fortasse servili origine virum, accusat quod tempore triginta tyrannorum cum multis aliis bonis viris tum et Dionysodoro, accusatoris sororis marito, mortis causa fuerit. Non enim invitum aut coactum coniuratorum nomina indicasse sed ex compacto cum tyrannis insidias struxisse demonstrabat. Haec oratio multas similitudines cum priore praebet quia Lysias reum omnibus triginta tyrannorum sceleribus onerare conatur. At ille Agoratus sese civitate anno 411 a.C.n. donatum ob Phrynichi (quadringentorum ducis) caedem iactabat[23] (quod accusator omnino negabat) et cum democratiae fautoribus ex Piraeo in Urbem redierat[24].
  • XIV-XVː In Alcibiadem I et II (Κατὰ Ἀλκιβάδυ λιποταξίου et ἀστρατείας)ː illae duae orationes contra Alcibiadem Minorem illius praeclari Alcibiadis filium circa 395 a.C.n. habitae sunt. Alcibiades accusatur quod in hoplitarum numero inscriptus sine permissu (ἀδοκίμαστος) in equitatu meruit. Orator non tantum adulescentis vitia sed etiam patris enumerat.
  • XVIː Pro Mantitheo (Ἐν Βουλῇ Μαντιθέῳ δοκιμαζομένῳ ἀπολογία)[25], oratio paulo post 394 in quingentorum consilio habita. Mantitheus, homo nobilis qui longa caesarie sua gloriatur, sorte obtinuit ut unus e quingentis fieret. Dum probationem (δοκιμασία) in consilio subit[26] quod trigintaviratus tempore in equitatu meruisset accusatus negat et suas honorificas militias recenset.
  • XVIIː De publicatis bonis, oratio circa 396 scripta. Litigator pecuniam avo suo debitam a filiis debitoris poscit. At eorum bona publicata sunt. Itaque orator iudices rogat ut saltem partem a prioribus iudicibus sibi assignatam non publicarent, quam iam in sua possessione habet.
  • XVIIIː De publicatione Niciae fratris bonorum epilogus (Περὶ τῆς δημεύσεως <τῶν> τοῦ Νικίου ἀδέλφου ἐπίλογος)ː peroratio tantum est circa 396 a.C.n. scripta. Unus ex Eucratis, Niciae fratris tunc mortui, filiis iudices rogat ne patrimonio suo spoliaretur neve deminutione capitis (ἀτιμία) multaretur. Lysias Niciae nomine, ut aequum erat, pathetice utitur. Eucrates repetundarum damnatus fuisse videtur.
  • XIX Pro Aristophanis bonis (Ὑπὲρ τῶν Ἀριστοφάνους χρημάτων, πρὸς τὸ δημόσιον)ː oratio anno 388 aut 387 a.C.n. scripta. Nicophemus et filius eius Aristophanes post res ad Cyprum male gestas[27] proditionis accusati bonis publicatis necati sunt. Quia illa bona multo minora quam exspectabantur inventa sunt sycophantae propinquos et adfines apud syndicos accusarunt quod pecuniam subripuissent. Itaque orator (frater uxoris Aristophanis) sese atque patrem purgare conatur ne et sua paterna bona a fisco publicarentur.
  • XXː Pro Polystrato (Ὑπὲρ Πολυστράτου)ː oratio circa 410 a.C.n. scripta, apocrypha quoniam Lysias tum nondum logographus erat. Polystratus, unus e quadringentiviris iam septuaginta annos natus, accusatur quod democratiam subverterit. Orationem adventiciam (συνηγορία) a filio pro patre habitam habemus. Fratrum et ipsius democraticum studium (προθυμία) ostendit.
  • XXI De muneribus acceptis ( ἀπολογία δωροδοκίας ἀπαράσημος), oratio circa 401 a.C.n. scripta. Reus repetundarum (ὡς τοῦ δημοσίου χρήματα ἔχοντα) et praevaricationis (δωροδοκία) accusatus videtur. Merita sua erga rempublicam enumerat, in primis pecunias in liturgiis expensas recenset. Peroratio esse videtur, non tota defensio.
  • XXII In dardanarios vel Contra frumentarios (Κατὰ τῶν σιτοπωλῶν)ː oratio circa 386 a.C.n. in bello Corinthio scripta. Orator metoecos qui Athenis frumentum vendebant accusat quod maiorem frumenti copiam semel coemerint quam per legem licebat (quae lex cavebat ne frumentarii lucri causa annonam comprimere vellent). Rei respondebant Anyto, uno e magistratibus rei frumentariae praepositis (σιτοφύλαξ), suadente ita fecisseː sperabant enim minoris emendo etiam minoris Atheniensibus vendere posse. At accusator eos increpat tamquam malos cives qui calamitatibus civitatis gaudent. Causa capitalis eratː nam Athenienses incolarum alendorum causa frumentum mari invehere debebant et illorum magnorum mercatorum gratiam sibi conciliare cupiebant.
  • XXIII In Pancleonem (Κατὰ Παγκλέωνος ὅτι οὐκ ἦν Πλαταιεύς)ː oratio anno incerto scripta. Orator primo narrat quomodo iam diu Pancleonem sibi iniuriam facientem in ius vocare voluerit et ab illa actione prohibitus sit quia cum ut metoecum apud polemarchum eum arcessere volebat Pancleon Plataeensem et civem esse respondebat. Incertus quis esset et quem magistratum adire oporteret, postremo invenit eum servum fugitivum esse et nunc pro domino eum in servitutem vidicante orationem habet (scilicet de damnis a servo illatis dominum sibi satisfacturum sperat).
  • XXIV Pro invalido (Ὑπὲρ Ἀδυνάτου)ː oratio anno incerto post 403 a.C.n. in quingentorum consilio habita. Homo debilis qui iamdiu e publico alimentorum causa obolum cotidianum accipit[28] annuam probationem subit. Tum cuivis contra dicere licet et adulescens, fortasse irridentibus verbis exasperatus, eum accusat quod non invalidus sit et artificium habeat e quo vivere posset et pravi homines in eius tabernulam coeant. Orator illa crimina ironia disicit. Una ex optimis Lysiae orationibus habetur.
  • XXVː De democratia eversa (Δήμου καταλύσεως ἀπολογία)[29][30]ː oratio paulo post 400 a.C.n. scripta. Orator ad magistratum gerendum designatus probationem (δοκιμασία) adit. Tum cuilibet adversus eum dicere licet. Accusatur a quibusdam quod trigintaviris favisset. Respondet non omnes qui illo tempore Athenis rei familiaris custodiendae causa remanserint nec in exsilium cum demagogis profecti sint populi inimicos fuisse. Haec oratio de civilitate tractat et multa exempla recenset. Ultima pars deest. Mirum quod Lysias qui in Contra Eratosthenem Theramenis amicos contumeliose increparit nunc moderatos homines et amnestiam defendat.
  • XXVI. In Evandrum (Περὶ τῆς Εὐάνδρου δοκιμασίας)ː oratio in quingentorum consilio anno 382 a.C.n. habita. Initium deest. Evandros archon suffectus sorte designatus est et probationem subit[31], Tum orator ei obicit quod trigintavirum olim fautor fuisset.
  • XXVII In Epicratem (Κατὰ Ἐπικράτους καὶ τῶν συμπρεσβευτῶν ἐπίλογος[32])ː oratio tempore belli Corinthii scripta. Epicrates pecunias publicas administravit atque nunc de rebus in magistratu gestis rationem reddit. Orator eum furti accusat atque etiam quod munera acceperit. Praecipuam orationem non habemus, tantum perorationem (ἐπίλογος).
  • XXVIII In Ergoclem (Κατὰ Ἐργοκλέους ἐπίλογος)ː oratio in ecclesia anno 389 aut 388 habita. Ergocles Thrasybuli legatus in maritima expeditione ad Hellespontum et Asiam fuit ubi pecunias nonnumquam vi collegerunt. Thrasybulus a sociis interfectus est sed Ergocles rediens proditionis et repetundarum apud populum accusatur. Per proximam oratiorem certiores facti sumus Ergoclem morte damnatum et eius bona publicata esse. Hic secundam orationem accusatoriam (ἐπίλογος) habemus.
  • XXIX In Philocratem (Κατὰ Φιλοκράτους ἐπίλογος)ː oratio anno 388 a.C.n. apud iudices habita. Quia mortuo Ergocle triginta minae exspectatae inventae non sunt eius amicus et dispensator nunc accusatur quod pecuniam subripuerit.
  • XXX In Nicomachum (Κατὰ Νικομάχου [γραμματέως εὐθυνῶν κατηγορία])ː oratio anno 399 a.C.n. apud iudices habita. Nicomacho scribae (ἀναγραφεύς) leges Draconis et Solonis recensendae, emendandae atque stelis inscribendae mandatae sunt. Hoc officio per sex annos post 411 a.C.n. ac denuo quattuor alios post trigintaviros expulsos functus est. Nunc actione εισαγγελία dicta orator eum accusat quod pecunia accepta leges addiderit aut abolerit et post decem annos numquam de rebus in magistratu gestis rationem reddiderit. Imprimis novas leges religiosas aerario maxime dispendiosas vituperat. Insuper ei servilem originem obicit.
  • XXXI In Philonem[33] (Κατὰ Φίλωνος δοκιμασίας)ː oratio paulo post 403 a.C.n. in quingentorum consilio habita. Philon qui sorte ductus est ut unus e quingentis fieret probationem (δοκιμασία) subit. Tum orator eum accusat quod calamitatum tempore peregre tranquille vivere maluerit quam patriae opem ferre, quod tum etiam senes in agris spoliaverit, quod ne mater quidem moriens ei fidem habuerit ad funus rite faciendum[34].
  • XXXII In Diogitonem (Κατὰ Διογείτονος)[35]ː oratio paulo post 401 a.C.n. apud iudices habita. Causa privata de tutela (δίκη ἐπιτροπῆς). Finis deest. Pars servata per Dionysium Halicarnasseum nobis tradita est, qui exemplum discipulis imitandum proponebat (exprdium, narratio, disputatio). Neptis maritus Diogitonem accusat quod fratris filios tutor spoliarit atque falsas tutelae suae rationes reddiderit.
  • XXXIIIː Olympiaca (Ὀλυμπιακός)ː oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικος) anno 388 a.C.n.[36] Olympiis ludis (ab ipso Lysia ?) habita. Initium tantum habemus a Dionysio Halicarnasseo servatum. Orator Graecos hortatur ut omissis intestinis bellis societatem adversus minaces tyrannos, Dionysium Syracusanum et Persarum regem, faciant.
  • XXXIV De republica Atheniensium (Περὶ τοῦ μὴ καταλῦσαι τὴν πάτριον πολιτείαν Ἀθήνησι)ː oratio politica anno 403 a.C.n. demagogo alicui scripta. Fragmentum a Dionysio Halicarnasseo servatum est qui argumentum totius orationis praeposuit. Orator Phormosii sententiae in ecclesia adversabatur qui solos cives esse volebat eos quibus fundus in Attica erat.
  • XXXVː Eroticum[37]ː haec oratio sophistica Phaedro Platonis inserta nonnumquam additur. Philologi inter se certant utrum Plato an Lysias verus auctor sit. Ad paradoxicum genus pertinet et parodia fuisse potest.

Exstant etiam multarum aliarum orationum fragmenta sive per grammaticos sive per posteriores eruditos (in primis Dionysium Halicarnasseum et Athenaeum) tradita, ne titulos sine ullo fragmento memorem. Exempli gratia Dionysius[38] narrationem orationis Contra Tisidem nobis servavit cum eam cum Demosthenis oratione Contra Cononem comparare voluit. Orationem In Hippothersen inter papyros Oxyrhyncos inventam pro se scripsit Lysias quamquam non ipse sed amicus eam apud iudices pronuntiavit. Nam post trigintaviros expulsos Lysias bona sua publicata et divendita reciperare conatus est. Tunc ab Hippotherse accusatus est quod bona aliqua iniuste cepisset. Haec oratio unus e fontibus Vitae Plutarchi inscriptae fuisse videtur. Nunc pars ultima tantum et lacunosa legi potest[39]. Antiquitus praeterea ars rhetorica et epistulae Lysiae inscriptae circumferebantur. Apologia Socratis vero, quam Lysias philosopho obtulisse a Cicerone[40] dicitur et illa uti apud iudices recusasse Socratem quia ipse pro se dicere mallet, dubia videtur. Certe nullum vestigium reliquit nec a coaevis memoratur.

De posteritatis iudicio

[recensere | fontem recensere]

Praeclarum sua aetate fuisse Lysian testatur Plato qui eum in Phaedrum suum inducit tamquam oratoris archetypum. Posterioribus saeculis floridius genus dicendi praevaluit et Asiani oratores diu floruerunt. Ultimis Ciceronis annis oratores neoattici dicti ad sincerum Atticismum redire volueruntː Ciceronianam eloquentiam et ornatius dicendi genus reicientes Lysiam potissimum imitandum esse iudicabant una cum Thucydide. E quibus notissimus fuit Gaius Licinius Macer Calvus. Ipse quidem Cicero Lysian laudabat ("venustissimus ille scriptor et politissimus"[41], "prope audeas [dicere] oratorem perfectum esse"[42]) sed Demosthene atque etiam Isocrate inferiorem arbitrabatur. Libenter eum cum Catone comparabat tamquam vetustiorem scriptorem[43] atque mirabatur cur oratores Latini qui Lysiam ad astra efferrent Catonem ne legerent quidem. Illos adiectivos ei adponebatː tenuis, subtilis, elegans, inornatus, acutus, facetus, brevis, gracilis, strigosus. Pictoris atque causidici artem in eo laudabat quae fortasse tamen ad elatiorem eloquentiam surgere nequiret[44]. Eius imitatoribus ieiunitatem, siccitatem, inopiam obiciebat quibus suadebat ne ossa tantum sumerent sed etiam carnem. Eodem saeculo exeunte Dionysius Halicarnasseus Lysiae virtutes imitandas enumerabatː Attici sermonis puritatem, liquidam dictionem, communium verborum usum et figurarum parsimoniam, brevitatem, lepus, personarum paucis verbis pingendarum artem, argutias et acumen, morum convenientiam[45]... In exordio et narratione excellere eum iudicabat. Simul fatebatur in rebus magnis et demonstrativis orationibus aut suasoriis vim et patheticum ei deesse[46], quod idem iam sentiebat Cicero. Quintilianus apud Lysiam "gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris"[47] laudabat. Ita in doctrina rhetorica antiqua Lysias archetypus erat generis subtilis vel summissi vel tenuis dicti.

  1. Secundum Vitam 425 orationes ei tribuebantur, e quibus 233 genuinae iudicabantur.
  2. Dover de auctoritate disputat.
  3. Contra Eratosthenem et In Hippothersen.
  4. Etenim quindecim annos natus dicitur tum cum colonia Thurium ab Atheniensibus deducta est.
  5. Plato, Politia I.4-5.
  6. Contra Eratosthenem 4.
  7. Cicero, Brutus 48
  8. Contra Eratosthenem 8-16.
  9. Contra Eratosthenem 17-20. Ille Polemarchus est qui de iustitia cum Socrate primo libro Politiae (I.6-9) disputat.
  10. Contra Eratosthenem 17.
  11. In Hippothersen VI.1. Vita III.
  12. Fons nominis Latini
  13. Marielle de Béchillon, "Le mari, l’amant et la loi dans le plaidoyer de Lysias. Sur le meurtre d’Eratosthène", Pallas, 2010ː 379-397 et "La rhétorique judiciaire de Lysias dans le plaidoyer Sur le meurtre d’Eratosthène"
  14. Eugen Wolff, Quae ratio intercedat inter Lysiae "Epitaphium" et Isocratis "Panegyricum", Berolini, 1895
  15. Nicole Loraux, "« Marathon » ou l'histoire idéologique. À propos des paragraphes 20 à 26 de l'oraison funèbre en l'honneur des soldats qui allèrent au secours des Corinthiens (attribuée à Lysias)", Revue des Études Anciennes, 1973ː 13-42
  16. Initium deest et unum folium media oratione excidit.
  17. Aristoteles, De republica Atheniensium 60.2-3 (ἐλαία μορία). M. Detienne, "L'olivier : un mythe politico-religieux", Revue de l'histoire des religions, 1970ː 5-23
  18. Par. 14, 21, 31-2, 39.
  19. Francis Larran, "Théomnestos au tribunal ou l’injure comme arme du citoyen", Cahiers mondes anciens, 2014.
  20. Contra Eratosthenemἐγὼ μὲν οὖν, ὦ ἄνδρες δικασταί, οὔτ᾽ ἐμαυτοῦ πώποτε οὔτε ἀλλότρια πράγματα πράξας νῦν ἠνάγκασμαι ὑπὸ τῶν γεγενημένων τούτου κατηγορεῖν.
  21. Cinzia Bearzot, Lisia e la tradizione su Teramene : commento storico alle orazioni XII e XIII del corpus lysiacum, Mediolani, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  22. Accusatio diu post res gestas facta est (83-4).
  23. 70-74
  24. 77-82.
  25. Michael Weissenberger, Die Dokimasiereden des Lysias (or. 16, 25, 26, 31), Francofurti, 1987 Recensio critica. Aggelos Kapellos, "In defence of Mantitheus: Structure, strategy and argumentation in Lysias 16", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 2014ː 22-46.
  26. Aristoteles, De republica Atheniensium 45.3.
  27. Xenophon, Hellenica IV.8.24.
  28. Cf Aristoteles, De republica Atheniensium 49.4.
  29. Hic titulus a manuscriptis traditus quibusdam criticis dubius visus est quia causa nec capitalis nec poenalis est. Inter duas orationes ad δοκιμασίαν pertinentes locata est et ipsa ad eandem categoriam pertinere videtur.
  30. Michael Weissenberger, Die Dokimasiereden des Lysias (or. 16, 25, 26, 31), Francofurti, 1987 Recensio critica
  31. Cf Aristoteles, De republica Atheniensium 45.3.
  32. Hic titulus Graecus cum ipsa oratione discrepat.
  33. David Whitehead, "Absentee Athenians: Lysias Against Philon and Lycurgus Against Leocrates", Museum Helveticum, 2006ː 132-151
  34. Michael Weissenberger, Die Dokimasiereden des Lysias (or. 16, 25, 26, 31), Francofurti, 1987 Recensio critica
  35. Pierre Chiron, "Les circuits de la dépense dans le Contre Diogiton de Lysias", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2016ː 259-269.
  36. Diodorus Siculus XIV.105.
  37. Henricus Weinstock, De Erotico Lysiaco : Platonis Phaedrus 231-234 c., Monasterii Guestfalorum : ex officina Societatis typograph. Guestfalorum, 1912. [1]
  38. Demosthenes VIII.11-12.
  39. Textus apud Vicifontem. Paul Cloché, "Le discours de Lysias contre Hippothersès", Revue des Études Anciennes, 1921ː 28-36. Théodore Reinach, "Le plaidoyer de Lysias contre Hippothersès", Revue des Études Grecques, 1919ː 443-450.
  40. De Oratore I.231. Quintilianus XI.1.11.
  41. Orator 29.
  42. Brutus 35.
  43. Brutus 63-4.
  44. De optimo genere oratorum 10
  45. Lysias XIIː Καὶ τὰ μὲν περὶ τὴν ἑρμηνείαν ἀγαθὰ τοῦ ῥήτορος, ταῦτα· συγκεφαλαιώσομαι γὰρ τὰ ῥηθέντα· τὸ καθαρὸν τῶν ὀνομάτων, ἡ ἀκρίβεια τῆς διαλέκτου, τὸ διὰ τῶν κυρίων καὶ μὴ τροπικῶν κατασκευῶν ἐκφέρειν τὰ νοήματα, ἡ σαφήνεια, ἡ συντομία, τὸ συστρέφειν τε καὶ στρογγυλίζειν τὰ νοήματα, τὸ ὑπὸ τὰς αἰσθήσεις ἄγειν τὰ δηλούμενα, τὸ μηδὲν ἄτοπον ὑποτίθεσθαι πρόσωπον μηδὲ ἀνηθοποίητον, ἡ τῆς συνθέσεως τῶν ὀνομάτων ἡδονὴ μιμουμένης τὸν ἰδιώτην, τὸ τοῖς ὑποκειμένοις προσώποις καὶ πράγμασι τοὺς πρέποντας ἐφαρμόττειν λόγους, ἡ πιθανότης καὶ ἡ χάρις, καὶ ὁ πάντα μετρῶν καιρός.
  46. Ibidemː Ὑψηλὴ δὲ καὶ μεγαλοπρεπὴς οὐκ ἔστιν ἡ Λυσίου λέξις, οὐδὲ καταπληκτικὴ μὰ Δία καὶ θαυμαστὴ, οὐδὲ τὸ πικρὸν ἢ τὸ δεινὸν ἢ τὸ φοβερὸν ἐπιφαίνουσα, οὐδὲ ἁφὰς ἔχει καὶ τόνους ἰσχυροὺς, οὐδὲ θυμοῦ καὶ πνεύματός ἐστι μεστὴ· οὔθ´, ὥσπερ ἐν τοῖς ἤθεσίν ἐστι πιθανή, οὕτως ἐν τοῖς πάθεσιν ἰσχυρὰ· οὐδ´ ὡς ἡδῦναι καὶ πεῖσαι καὶ χαριεντίσασθαι δύναται, οὕτω βιάσασθαί τε καὶ προσαναγκάσαι·
  47. Institutio oratoria IX.4.17.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]