Iulia (M. Balbi uxor)
Appearance
Iulia fuit filia eius C. Caesaris qui praetor anno 92 a.C.n. meruit et Aureliae e stirpe Aureliorum Cottarum ortae. Fratrem habuit C. Caesarem dictatorem futurum sororemque L. Pinarii uxorem. Nupsit M. Atio Balbo, qui ex ea filiam genuit Atiam. Hanc in matrimonium duxit C. Octavius. Atia mater, Octavius pater fuerunt C. Octavii imperatoris futuri. Iulia mortua est anno 52/51; nepos C. Octavius, duodecimum annum agens, contione laudavit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Gaius Julius Caesar (sr.)" apud livius.org
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Julia (4)" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 2 p. 640