Jump to content

Iosephus I

E Vicipaedia
Iosephus I imperator

Iosephus I (natus Vindobonae die 26 Iulii 1678 - ibi propter variolam obiit die 17 Aprilis 1711) fuit ab anno 1705 usque ad mortem imperator Sacri Romani Imperii , rex Boemiae ac Hungariae.

Iosephus primus filius Leopoldi I et Eleonorae von Pfalz-Neuburg fuit.

Iosephus anno 1687 rex Hungariae coronatus et anno 1690 rex Germanicus Romanus electus est. Anno 1699 in matrimonium duxit Vilhelminam Amaliam Brunsvici quae conversionem ad fidem catholicam fecerat. Duas filias peperit, quae in casu absentiae stirpis maris hereditatem in terris Austriacis haberent.

Iosephus in Bello de successione Hispanica adversarius Francorum summus fuit in factione bellicosa in aula imperatoris Leopoldi I quam Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis) ducebat. Anno 1702 ipse in expugnanda Landavia bellavit; tamen non ante annum 1705 Leopoldo mortuo administratio Austriaca novata est. Tum Eugenius Franciscus plura sollerter moderari potuit. Insuper consilium cepit Bavariae omnis occupandae, quod numquam completum est. Copiae Austriacae in Bavaria inimicitiam sentiebant neque ulla terra visionibus istis prona fuisse videtur. Annis inter 1706 et 1707 querelae cum papa Clemente XI francophilo ortae sunt; bellum concessiones pontificis maximi intimidati prohibebant.

Quoad politicam internam Hungaria et Silesia maxime rebelles erant. Anno 1706 protestantibus Silesiae pacto Altranstädt in Saxonia facto privilegia varia data sunt Carolo XII rege Suecico interveniente. In Hungaria quoque imperator concessiones dare debuit seditiosis circa Franciscum II Rákóczi congregatis qui Francia auxiliante iura prisca repetiverunt; illa enim constitutione nova anno 1687 eis adempta erant. Quarum certationum effectum in pace Satmarinensi Iosephus non iam videre potuit, qui vere 1711 variola mortuus est. In momento quo Franciae facies ob calamitates in paeninsula Hiberica mutata est et rex Ludovicus XIV se humiliare debuit.

Mors imperatoris praecox incepta multa promissiva politicam, oeconomiam, artes spectantia impedivit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Koredczuk, Józef. Ordynacja kryminalna Józefa I z 1707 roku: z dziejów procesu karnego na Śląsku w pierwszej połowie XVIII wieku. Vratislaviae: Wydawn. Uniwersytetu Wrocławskiego, 1999.
  • Ingrao, Charles W. In quest and crisis: Emperor Joseph I and the Habsburg monarchy. West Lafayette, IN: Purdue University Press, 1979.
  • Benesch, Otto; Auer, Erwin M. Die Historia Friderici et Maximiliani. Berolini: Deutscher Verein für Kunstwissenschaft, 1957.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)