Iaroslaus Pelikan
Iaroslaus Ioannes Pelikan (vulgo Jaroslav Jan Pelikan, natus Akron in Ohio die 17 Decembris 1923, mortuus Hamden in Connecticuta die 13 Maii 2006) fuit scriptor Americanus historiae religionis Christianae atque Universitatis Yalensis professor.
Patre Slovaco-Americano, pastore Lutherano, matreque Serba natus, Pelikan adulescens tribus sermonibus utebatur, deinde septem plures didicit. Studia in Seminario Concordiae urbis Sancti Ludovici anno 1946 finivit, simulque gradum doctoris ab Universitate Chicaginiense attigit. Deinde in Universitate apud Valparaiso, Seminario Concordiae, Universitate Chicaginiensi docuit; anno 1962 facultatem Yalensem iniit. Lutheranus educatus, anno 1998 Ecclesiam Orthodoxam in America iniit.[1]
Magnum eius opus fuit The Christian Tradition: A History of the Development of Doctrine (Traditio Christiana: Historia progressus doctrinae), in quinque voluminibus inter annos 1971 et 1989 editum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wolfgang Saxon, “Jaroslav Pelikan, Wide-Ranging Historian of Christian Traditions, Dies at 82,” The New York Times, die 16 Maii 2006.