Jump to content

Homoeoteleuton

E Vicipaedia

Homoeoteleuton (a Graeco ὁμοιοτέλευτον,[1] 'terminatio similis'), est iteratio terminationum verborum. Primum ab Aristotele in Arte Rhetorica nuncupatum est, ubi describit duos versus qui vocabulis uno atque idem finiuntur. Aristoteles hoc exemplum citat:

ᾦηθησαν αὐτὸν παίδιον τετοκέναι
ἀλλ' αὐτοῦ αἴτιον γεγονέναι. (1410a20)

Crediderunt eum patrem pueri esse,
sed eum eius causa esse. (1410a20)[2]

Rhetorica et poesi Latina fuit artificium saepe adhibitum ad coniungenda vocabula duo quibus terminationes similes fuerunt, ut lector ea animadverteret.

Vocabulum homoeoteleuton in palaeographia et iudicio textuali genus mendi scribalis in textibus antiquis praesens nunc significat. Scriba, cum novum exemplar libri saepe exscripti, sicut Biblia Sacra, cum textum primum legeret, ab uno verbo ad idem in versu sequente subsultabat, nonnullas locutiones transiliens. Transcriptionibus exemplaris vitiosi (et non exemplaris primi) factis, menda posteritati transmissa sunt.

Publius Rutilius Lupus homoeoteleuton sic describit:

Ὁμοιοτέλευτον. Hoc minus evidens est quam superius, et minorem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt, neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci prosodiam appellant. Id est huius modi: 'Nam res publica nostra ad hunc statum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severitate legum.'[3]

Et Marcus Fabius Quintilianus:

Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; ὁμοιοτέλευτον vocant, id est similem duarum sententiarum uel plurium finem: 'non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam.'[4]

Nexus interni

  1. Silva Rhetoricae (2006). Rhetorical Figures for Shakespeare and the Scriptures.
  2. Perseus Digital Library (2006). Aristotle, Rhetoric.
  3. Rutilius Lupus, Schemata lexeos 2.14.1.
  4. Quintilianus, Institutio oratoria 9.3.77.3.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]