Florida Hispanica
Florida Hispanica (Hispanice Florida Española vel Colonia de la Florida) fuit colonia Hispanica et pars Novae Hispaniae usque ad saeculum undevicensimum iniens, cum Civitates Foederatae eam acciperent, primum territorium, tum civitatem, Floridam continenter nominatam.
Florida inventa
[recensere | fontem recensere]Hispani, Ioanne Pontio de Leon duce, Floridam anno 1513 invenierunt; idem primum vicum in Florida anno 1521 constituerunt, sed ab indigenis mox expulsi sunt. Pamphilus de Narvaez et Alvarus Nunnius Cabeza de Vaca tunc occupationem Floridae coeperunt, sed expeditio sua quoque deliquit. Ferdinandus de Soto anno 1539 paeninsulam exploravit, sed nulla praesidia aedificavit. Tandem Tristanus de Luna y Arellano anno 1559 primum vicum Hispanicum constituit, Pensacolae in loco amoeno, qui autem post biennium ab Hispanis relictus est.
Prima colonia
[recensere | fontem recensere]Anno 1565, Petrus Menendez de Aviles Sanctum Augustinum condidit, oppidum moenatum et praesidium aedificatum. Menendez de Aviles strenue contra colonos Francicos pugnabat, quorum oppidum cepit. Praeterea contra Franciscum Drakium aliosque piratas Anglicos pugnabat. Hispani Floridam ad annum 1763 regebant, quod Angli coloniam acceperunt ob quoddam foedus.
Altera colonia
[recensere | fontem recensere]Civitatibus Foederatis Americanis liberis, Hispania Floridam ab Angliis anno 1784 accepit. Tunc plurimi coloni et incolae ad Floridam profecti sunt. Americani nihilominus anno 1819, Floridae cupiditi, cum copiis in territoria Hispanica intraverunt, indigenarum pugnandarum causa, sed revera coloniam Hispaniae capere volebant. Tunc, anno 1821 foedus ictum est inter Hispaniam et Civitates Foederatas ut Florida in dicionem Civitatum Foederatarum redegissetur.
| ||||||