Ducatus Parmensis et Placentinus
Ducatus Parmensis et Placentinus [1](Italiane: Ducato di Parma e Piacenza) fuit antiqua civitas in Italia septemtrionale, quae anno 1545 a Papa Paulo III condita est. Primus dux fuit filius papae Petrus Ludovicus Farnese, cuius domus regnatrix ducatum usque ad annum 1731 rexit.
Ducatus, qui Napoleo ab anno 1808 usque ad annum 1814 Franciae coniunxit, anno 1815 a Consilio Vindobonum restitutus est.
Ducatus Parmae et Placentiae finem habuit anno 1860, cum ultimus dux expulsus esset et ambae urbes post plebiscitum ad Regnum Sardiniae, quod insequenti anno novum regnum Italiae factum est, adiunctae sunt.
- Petrus Ludovicus 1545–1547
- Octavius 1547–1586
- Alexander 1586–1592
- Ranuccius I 1592–1622
- Odoardo 1622–1646
- Ranuccius II 1646–1694
- Franciscus 1694–1727
- Antonius 1727–1731
Duces Parmae et Placentiae familiae Borboniorum, 1731–1735
[recensere | fontem recensere]- Carolus I 1731–1735, qui postea Carolus rex Neapolis (1735–1759) et Carolus III Hispaniae (1759–1788) factus est
Duces Parmae et Placentiae familiae Habsburgorum, 1735–1748
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1808 usque ad annum 1814, cum vere ducatus a Napoleone Franciae coniunctus est, titulus Dux Parmae ad Ioannem Iacobum Régis de Cambacérès et Dux Placentiae ad Carolum Franciscum Lebrun pertinuit.