Casa
Appearance
Casa est domus vilis, tugurium, mapale, aedes deteriores et male constructae; cuiusmodi sunt, quas rustici et pauperes habitant, et quas ita describit Seneca:
Furcae utrimque suspensae fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere [sed] securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.[1]
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lucius Annaeus Seneca iunior, Epistulae Morales ad Lucilium 90.10.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad casas spectant. |
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |