Jump to content

Castellum Colymense Superius

E Vicipaedia
Wikidata Castellum Colymense Superius
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 65°43′16″N 150°50′1″E
Numerus incolarum: 335

Gestio

Procuratio superior: Verkhnekolymsky Rural Okrug

Castellum Colymense Superius[1] (Russice Верхнеколымск) est vicus Iacutiae. Ad Colymam fluvium in ostio Iasačnaiae fluvii situm est. Incolas 335 anno 2021 habuit.

Hiemalia Colymensia Superiora anno 1648 a Michaele Staduchin exploratore condita sunt; saeculo XVIII ineunte cosacis hic frequentantibus castellum Sibiricum haberi coepit; tria castella ad Colymam aedificata sunt, hoc, Colymense Medium et Colymense Inferius. Ab anno 1882 districtu Colymensi creato vicus factus est. Locus exsilii fuit; Michael Nazimov Decembrista, Sergius Mickiewicz medicus aliique hic in exsilio vixerunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 65°43′16″N 150°50′1″E • GeoNames