Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum
| ||||
Type | Senatus inferior | |||
---|---|---|---|---|
Prolocutor Camerae Repraesentantium | Iacobus Michael Johnson, (R) ab 25 Octobris 2023 | |||
Ductor Maioris Partis | Stephanus Scalise, (R) ab 25 Octobris 2023 | |||
Ductor Minoris Partis | Hakeem Jeffries, (D) ab 3 Ianuarii 2023 | |||
Membra | 435 plus 4 Delegati et 1 ex Portu Divite | |||
Factiones | Factio Republicana - 221 sedes Factio Democratica - 212 sedes Vacans - 2 sedes | |||
Comitia proxima | 3 Ianuarii 2023 | |||
Locus Congressus | Capitolium Civitatum Foederatarum | |||
Nexus | https://www.house.gov/ |
Conclave[1] seu Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum[2] est una e duabus partibus Congressus Civitatum Foederatarum, legislaturae bicameralis quae etiam Senatum comprehendit.
Fixa lege repraesentantium (sic enim senatores hoc loco appellantur) copia, ut numquam magis numquam minus quadringenti triginta quinque. At inter civitates divisio numero civium certa variatur, et numero una minuto parte alia pars augetur. Comitia quoque biennio discreta, at occasio conditionem assumendi infinita, id est comitia identidem perfunctis patent. Praeses camerae est eius rogator.
Camera referre legem reditus rogare, publici postulare, et praesidem creare in divisa Collegii Electoralis potest.
Contio camerae in ala meridiana Capitolii Civitatum Foederatarum convenit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Conclave Repraesentantium" (p. 165 apud Google Books)
- ↑ "Camera Repraesentantium Civitatum Foederatarum": vide e.g. pag. v