Aquitania (provincia Romana)
- Pro pagina discretiva vide: Aquitania
Gallia Aquitania fuit provincia Imperii Romani, quae nunc est in Francia ad occidentalem et meridiem, attingens provincias Galliam Lugdunensem, Galliam Narbonensem, Hispaniam Tarraconensem. Augusto imperante, Gallia Aquitania fit provincia imperialis, sub auctoritate pro praetore nulla legione praesente.
Provinciis ad novam rationem redactis a Diocletiano, Gallia Aquitania in tres provincias divisa est: Aquitaniam Primam, Aquitaniam Secundam, Aquitaniam Tertiam seu Aquitaniam Novempopulanam (hodie Gasconia vel Vasconia Citerior vocatur), sub Diocesi Viennensi sub Praefectura Praetoriana Galliana.
Anno 418, Imperator Honorius Visigothos confoederatos praemio affecit terris dandis in Aquitania, ut ibi incolerent. Quod effecit hospitalitate, quae erat regulae ad ponendos milites (Heather 1996, Sivan 1987). Ex Aquitania Visigothi dein se extensuri sunt trans Pyrenaeos in Iberiam.
Administratio provinciae
[recensere | fontem recensere]Aquitania provincia Caesaris fuit et a legatis Augusti pro praetore administrabatur. Hi inter alios fuerunt:
- Servius Sulpicius Galba anno 31/32
- Marcus Cornelius Nigrinus Curatius Maternus annis 79 - 82
- Senecio Memmius Afer ultimis annis Domitiani imperatoris
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Raymond Chevallier, "Les antiquités d'Aquitaine vues par les anciens voyageurs (guides et récits)" in Bulletin de l'Association Guillaume Budé (1999) no. 1 pp. 137-148
- Peter Heather, The Goths, Blackwell Publishers, Oxford, 1996
- Michel Molin, "Un exemple du développement des transports terrestres à l'époque romaine : l'Aquitaine" in Bulletin de l'Association Guillaume Budé (1999) no. 1 pp. 53-60
- Hagith Sivan, "On Foederati, Hospitalitas, and the Settlement of the Goths in A.D. 418", American Journal of Philology 108, no. 4, 1987, pp. 759-772
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |