Bucaresta
Bucaresta[1] est caput et urbs maxima Romaniae. Bucaresta etiam Parva (Micul Paris) aut Orientis Lutetia appellatur.
Locus: 44°24′48″N 26°5′52″E
Numerus incolarum: 1 716 961
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: București
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Chiajna, Ciorogârla, Otopeni, Măgurele, Domnești, Chitila, Pantelimon, Popești-Leordeni
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Geographia
recensereBucaresta inter 55 et 96 m supra mare et 280 km a Ponto Euxino sita est. Flumen Dâmboviţa per urbem fluit. Bucaresta aream 228 km² habet.
Historia
recensereNomen et origo urbis
recensereFama antiqua docet Bucarestam a pastore nomine Bucur conditam esse. Bucur esti lingua Dacoromanica "laetus es" significat. Itaque etiam Hilariopolis[2][3] nominata est. Vicus hoc in loco saeculo XIII conditus esse creditur neque autem in actis repertus est.
Saeculo XV et XVI
recensereDie 20 Septembris 1459 Bucaresta primum in actis nominata est[4]. Tum Vladislaus III Dracula princeps Valachiae hominibus nobilibus quibusdam agrum in area Bucarestae donavit. A saeculo XV exeunte Bucaresta sedes principatus Valachiae fuit. Radu Formosus princeps die 14 Octobris 1465 in acto Bucarestam primo sedem principis nominavit. Anno 1478 Matthias Corvinus rex Hungariae litteris, quae ad Sixtum IV papam dedit Bucarestam castellum firmissimum Valachiae nominavit. Anno 1545 Mircea Ciobanul princeps primum vallum urbis ligno confecit[5] atque Curtea Veche ecclesiam dedicavit, quae adhuc exstat. Mircea anno 1554 a copiis Imperii Ottomanici deposito milites Ianizari urbem damno magno affecerunt. Cum Mircea anno 1558 rediit in Bucarestam, multos incolas suppicio affici iussit. Tamen eorum numerus crescit atque urbs annis insequentibus floruit. Sed anni 1574, 1575 atque 1594 Bucarestenses contra vectigalia maxima Imperii Ottomanici rebelliones fecerunt. Etiam anno 1595– 1601 bello Michaelis Fortis principis Valachiae et Transsilvaniae interfuit.
Saeculo XVII
recensereMatthaeus Basarab princeps ab anno 1632 urbem multis ecclesiis exornavit. Annis 1640 autem propter Osmanibus imminentibus sedes Târgoviște transtulit. Successor eius Constantinus Șerban Basarab Bucarestam redivit. Annis 1655 seditione incolarum Constantninus Târgoviște fugit, postquam Bucarestam et aulam principis incendio delevit. Incursione Turcorum anno 1659 Bucarestae iterum populata est. Georgius Ghica novus princeps eodem anno iterum sedem principalem Bucarestam movit. Dehinc haec urbs caput Valachiae mansit. Cum Șerban Cantacuzino annis 1678–1688 atque Constantinus Brâncoveanu (1688–1714) regnaverunt urbs iterum floruit et numerus incolarum ad sexaginta milia crevit. Hoc tempore et Calea Victoriei (Via Victoriae) primo exstructa est.
Regnum Phanariotarum 1716–1821
recensereAb anno 1716 Turci regnum Phanariotarum, nobilium e familiis Graecis vici Phanarii in urbe Constantinopoli induxerunt. Eorum primus Nicholas Mavrocordatus fuit, qui annis 1716–1730 Bucarestae princeps Valachiae regnavit. Ei Constantinus Mavrocordatus successit, qui in vicem princeps Valachiae et Moldaviae erat. Hoc tempore Bucaresta saepe cladibus severis afflicta est: 1718 magnum incendium, pesti 1730, terrae motus 1731, deinde invasio Locustarum anno 1738. Anno 1771 dux militum Nikolaus Basilii filius Repnin Bucarestam a Turcis expugnavit, sed anno 1774 pace facta eis restituta est. Alexander Ypsilantis princeps 1775–1782 urbem monumentis multis decoravit et primum aquaeductum aedificari iussit. Annis 1789–1791 iterum copiae Russicae urbam occupaverunt. Anno 1798 6006 domus numeratae sunt. Anno 1801 128 incolae Iudaici necati sunt. Anno 1807 Bucaresta inter bellum Russicum-Ottomanicum iterum a copiis Russicis occupata est – cum totis principatibus Moldaviae et Valachiae. Per Foedus Bucarestense autem, quod inter Mahmudus II sultanus et Alexander I imperator Russiae die 28 Maii 1812 convenit, principatus ad Imperium Ottomanicum reverterunt.
Anno 1821 incolae Valachiae et Bucarestae Tudore Vladimirescu duce frustra seditionem contra Turcos fecerunt. Seditione suppressa Turci Bucarestam expugnaverunt atque diripierunt. Tamen nunc regimen Phanariotum finitum et Gregorius IV Ghica dux Dacoromanicus princeps Valachiae impositus est. Anno 1847 urbs magno incendio affecta est.
Inter regimen Russicum et Ottomanicum (1821–1857)
recensereAnno 1829 - inter bellum Russicum-Ottomanicum Bucaresta iterum copiis Russicis occupata est. Ad annum 1834 milites Imperii Russici manserunt, tum quidem principatus ad Imperium Ottomanicum restituti sunt, sed auctoritas Russiae hic mansit. Urbs his annis monumentis et viis novis ornata est, sed condicio agricolarum deterior fiebat. Anno 1848 incolae Valachiae frustra contra dicionem alienam seditonem conabantur. Sultanus Ottomanicus Barbu Demetrium Știrbei novum principem imposuerunt; urbs autem ad annum 1851 praesidia Turcica et Russica sustulit. Inter Bellum Crimaeanum (1854–1856) Bucaresta iterum primo Russicis, deinde Turcicis, postremo Austriacis copiis expugnata est. Barbu Demetrius Știrbei, qui anno 1853 urbem reliquerat, anno insequente rediit. Anno 1855 linea telegraphica ad urbem Giurgiu, anno 1857 lampada Cerolei ad vias illuminandas inaugurata sunt. Anno 1859 Alexander Ioannes Cuza princeps et Valchiae et Moldaviae proclamatus est atque Bucaresta caput communis principatuum electa est.
Inter annos 1861–1914
recensereDie 24 Decembris 1861 Alexander Ioannes Cuza princeps novi principatus "Romaniae" nominatus est, caput autem ad annum 1862 Iassium fuit. Die 8 Iunii eiusdem anni primus praeses ministrorum novae civitatis Barbu Catargiu Bucarestae necatus est. Anno 1866 Cuza a militibus ad abdicandum coactus atque Carolus I novus princeps proclamatus est. Annis insequentibus caput Romaniae crevit et ornabatur. Praeterea artes et scientiae floruerunt. Inter alia tum et Academia Dacoromana condita est, Hortus zoologicus institutus, anno 1869 linea Ferrivia in urbem Giurgiu aperta est. 1871 currus equorum, 1872 Statio Ferroviaria Bucaresta Septentrionalis aedificata est, a quo linea ad Ploieşti ducta est. Anno 1878 inter Consilium Berolinense principatus libertatem ab Imperio Ottomanico accepit, anno 1881 Carolus I princeps primus rex Romaniae proclamatus est. Annis 1885–1888 Athenaeum constructum est. Anno 1888 seditio contra regimen Ioannis Constantini Brătianu praesidis ministrorum conservativi non nisi vi armorum suppressa est. Saeculo 19 exeunte Bucaresta sedes multarum fabricarum facta est. Anno 1890 in Calea Victoriei illuminatio electrica aedificata et currus electrici ab anno 1896 per urbem currunt[6]. Anno 1913 hic Pax Bucarestae Bellum Balcanicum Secundum inter Serbiam, Graeciam, Montem Nigrum atque Romaniam ex una parte atque Bulgariam ex altera finivit.
Bellum Primum Mundanum
recensereInter Primum bellum mundanum Romania primo neutralis mansit, sed die 31 Augusti 1916 contra Imperium Austriaco-Hungaricum bellum declaravit. Sed copiae Dacoromanicae victae sunt atque exercitus Austriacus et Germanicus die 9 Decembris 1916 Bucarestam expugnaverunt. Caput ad diem 7 Maii 1918 sub occupatione mansit, cum Romania Pax Bucarestae cum Germania et Imperio Austriaco-Hungarico signavit. Copiae autem Germaniae ad usque mensem Novembrem 1918 in urbe manserunt neque reliquerunt, priusquam Imperium Germanicum victum est.
Tempus inter bella
recensereAnno 1919 Bucaresta Foedere apud Trianonium sancto caput civitatis Transsilvania auctae facta est. Insequentibus annis area urbis a 5.600 ad 8.600 Hectaria et numerus incolarum a 380.000 ad 870.000 creverunt. In fabricis novis saepe operitia fiebant, anno Factio communistica Dacoromanica hac in urbe condita est. Anno 1927 Ferdinandus I rex mortuus est, nepos eius Michael quinque annos natus ei successit. Hoc tempore Bucaresta multis monumentis ornata est: Annis 1927–1937 Nova RegiaMuseum Nationalis Artis Romaniae, nunc Museum Nationalis Artis Romaniae, aedificata est. Anno 1930 Carolus II avunculus Michaelis rex Romaniae nominatus est. Annis sequentibus seditiones et operistitia operificum crebra fiebant et die 15 Februarii 1933 vigiles operistitium in fabricis Grivița vi suppresserunt. Anno 1938 Carolus II ipse regimen quasi dictator suscepit, postquam vir publicus fascista Cornelius Zelea-Codreanu sicariis necatus est. Fascistae autem anno 1939 praesidem ministrorum Armandum Călinescu necaverunt. 1940 Carolus II ad abdicandum coactus et Michael iterum rex nominatus est. Die 10 Novembris 1940 urbs terrae motu magno afflicta est atque multi homines necati sunt.
Bellum Secundum Mundanum
recensereRomania 1939 bellum non adiit, sed foederata cum Germania fuit. Anno 1940 ad Foedus Trium Imperiorum atque 1941 ad Pactum Antikomintern accessit et bello contra Unionem Sovieticam interfuit. Itaque inter Secundum Bellum Mundiale Bucaresta primo ab alligatis, anno 1944 a Germanicis aeroplanis petebatur et partim deleta est. Die 31 Augusti 1944 exercitus Sovieticus Bucarestam occupavit, die 12 Septembris de armistitio conventum est. Ad finem belli Romania cum alligatis contra Germaniam certavit. Communistae mox Unione Sovietica adiuvante Romaniam sub dicionem habuerunt et die 30 Decembris 1947 monarchia abolita est.
Consilia communistarum 1947–1977
recensereHoc tempore numerus incolarum ad 1.807.000 crevit, quod multi homines ex rure in urbem venerunt, habitationes eis aedificatae, area urbis ad 21.700 hectaria aucta est. Sed die 7 Martii 1977 terrae motus multa aedificia historica afflixit, plus quam 1.500 homines mortui sunt.
Bucaresta deleta et monumenta nova Nicolai Ceauşescu 1977–1989
recensereDictator Nicolaus Ceauşescu post terrae motum non solum ruinas, sed etiam vicos totos veteris Bucarestae tolli iussit. Nam hic monumenta maxima ut Bulevardul Unirii et Palatium Parlamenti aedificare in animo habuit. Praeterea Ferrivia subterranea Bucarestae coepta est. Quae consilia his annis divitias omnes Romaniae consumpserunt atque homines denique fame vexabantur. Itaque die 21 Decembris 1989 dictaturam motu populi sublata est.
Bucaresta ab anno 1989
recensereNumerus incolarum iterum crevit atque anno 2009 ad numerum 1.944.367 culminavit. Anno 2011 non plus quam 1.883.425 fuerunt.
Caput Romaniae
recensereBucaresta est sedes praesidis rei publicae, consilii ministrorum, parlamenti atque senatus et summi iudicii huius civitatis est.
Vectura
recensereIn ac intra Bucarestam commeatus imprimis per terram et per aerem homines commovet. Systema commeatus maximum Romaniae et simul unum in Europa maximorum est, plures viae in urbem committunt. Intra urbem ferrivia subterranea societatis Metrorex regiones urbis conciliat. Bucaresta sedes Ferroviarum Dacoromanarum (Dacoromanice: Căile Ferate Române), statio ferroviaria Bucaresta Septentrionalis ("Gara de Nord") maxima totius civitatis est. Prope Bucarestam duo aeroportus locati sunt: Aeroportus Internationalis Henricus Coandă (IATA:OTP) et Aeroportus Internationalis Aurelius Vlaicu (IATA:BBU).
Administratio
recensereCaput Bucarestae est primarius vel demarchus, qui ad quattuor annos electus est. Sorinus Oprescu ab anno 2008 ad diem 15 Septembris 2015 primarius fuit, quo die coruptionis causa depositus est. Consilium urbis idim in tempus electum est atque e 55 consiliariis constat.
Divisiones
recensereBucaresta in sex regiones et multas regiones urbanas divisa est:
- Sector 1: Aviatorilor, Aviaţiei, Băneasa, Bucureştii Noi, Dămăroaia, Domenii, Dorobanți, Floreasca, Gara de Nord, Grivița, Pajura, Pipera, Primăverii, Victoriei
- Sector 2: Colentina, Iancului, Pantelimon, Tei
- Sector 3: Balta Albă, Centru Civic, Dudești, Titan, Vitan
- Sector 4: Berceni, Olteniței, Timpuri Noi, Văcărești
- Sector 5: Cotroceni, Ferentari, Rahova
- Sector 6: Crângaşi, Drumul Taberei, Giulești, Militari
Institutio
recensereBucaresta sedes multarum scholarum et universitatum est. Inter alias sunt haec:
- Universitas Bucarestensis (condita anno 1694)
- Universitas Oecologicae Bucarestensis (condita anno 1990)
Loci celebres
recensereBucarestae, quae etiam Lutetia parva vocata est, multos locos celebres atque aedificia clara visitari possunt. Quae sunt stilis diversis aedificata, veterrima stilo Osmanico, praeterea Francogallico saeculi XIX, stilo Bauhaus, Brâncoveanu atque Stalinismi atque ultimorum annorum dictatoris communistici Nicolai Ceauşescu. Quo duce – ut per terrae motus hic frequentes – autem multa aedificia pulchra deleta sunt. Inter locos celebres hi sunt:
- Academia Dacoromana (1890)
- Arcus Triumphalis (1922–1936)
- Argentaria CEC (1864)
- Athenaeum (1885–1888)
- Bulevardul Unirii (1984)
- Calea Victoriei (1692)
- Cercul Militar National (1911–1923)
- Curtea Veche (1545)
- Hanul Manuc (1806)
- Museum Nationale Artis Romaniae (1937 – tum Palatium regis)
- Museum vicorum (1936)
- Palatium Parlamenti (aedificatum annis 1984–1997), maximum aedificium Europae
- Palatium Victoria (1937–1944)
- Statua Heroum Aviatorum (1935)
- Theatrum operaticum Nationale Bucarestense (1953)
Incolae noti
recensereBucarestae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
recensere- Barbu Catargiu (1807–1862), primus minister
- Constantinus A. Crețulescu (1809–1884), primus minister
- Constantinus Bosianu (1815–1882), primus minister
- Georgius Barbu Știrbei (1832–1925), vir publicus
- Ioannes Duca (1879–1933), primus minister
- Ioannes Ghica princeps (1816–1897), primus minister
- Ioannes Maurer (1902–2000), praeses Romaniae
- Iosephus Schubert, episcopus catholicus
- Matthaeus Caragiale (1885–1936), pictor et scriptor
- Nicolaus Creţulescu (1812–1900), primus minister
- Nicolaus Filipescu (1862–1916), vir publicus atque praefectus urbis Bucarestae
Mortui
recensere- Alexander Teriachiu (1829–1893), vir publicus
- Apostolus Arsache (1789–1869), primus minister
- Armandus Călinescu (1893–1939), primus minister
- Arthurus Văitoianu (1864–1956), primus minister
- Barbu Catargiu (1807–1862), primus minister
- Chariclea Darclée (1860–1939), cantrix theatri lyrici
- Chivu Stoica (1908–1975), praeses Romaniae
- Constantinus A. Crețulescu (1809–1884), primus minister
- Constantinus Angelescu (1869–1948), medicus et vir publicus
- Constantinus Bosianu (1815–1882), primus minister
- Constantinus Ioannes Parhon (1874–1969), praeses Romaniae
- Constantinus Sănătescu (1885–1947), miles et primus minister
- Georgius Bacovia (1881–1957), poeta
- Georgius Gheorghiu-Dej (1901–1965), praeses Romaniae
- Georgius Murnu (1868–1957), poeta et interpres
- Georgius Tătărescu (1886–1957), primus minister
- Ioannes Maurer (1902–2000), praeses Romaniae
- Lascăr Catargiu (1823–1899), primus minister
- Matthaeus Caragiale (1885–1936), pictor et scriptor
- Nicolaus Constantinus Golescu (1810–1877), primus minister
- Nicolaus Filipescu (1862–1916), vir publicus atque praefectus urbis Bucarestae
- Princeps Barbu Stirbey (1872–1946), primus minister
- Stephanus Luchian (1868–1916), pictor
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 44°24′48″N 26°5′52″E • OpenStreetMap • GeoNames • 7001804 Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bucarestam spectant. |
Pinacotheca
recensere-
Via Covaci.
-
Viridarium Herăstrău.
-
Bibliotheca Carturesti Carusel
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Urbs hilaritatis". Atelier LiterNet | Adrian Majuru: Bucureştii mahalalelor apud atelier.liternet.ro (Dacoromanice)
- ↑ ADNBA Hilariopolis
- ↑ Pagina officialis Bucarestae de urbe condita
- ↑ Joachim Vossen: Bukarest – Die Entwicklung des Stadtraums. Von den Anfängen bis zur Gegenwart, Berlin: Dietrich-Reimer-Verlag ISBN 3-496-02753-3.
- ↑ adevarul.ro die 11 Aprilis 2011
Bibliographia
recensere- Andreea Câmpeanu, "An insider's guide to Bucharest: manele music and pastry-scented metro stops" in The Guardian (15 Februarii 2016)
- Kit Gillet, "The great escape: how Bucharest rolled entire churches to safety" in The Guardian (14 Decembris 2016)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bucarestam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 44°24′48″N 26°5′52″E • OpenStreetMap • GeoNames • 7001804 Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana
| ||||