Olivarius Eugenius Prosperus Messiaen (natus 10 Decembris 1908; mortuus 27 Aprilis 1992) fuit compositor et organista Francicus. Undecim annos natus in Conservatorium Parisiense ascriptus, a Paulo Dukas et Carolo Maria Widor eruditus est. Anno 1931, organista Ecclesiae Sanctae Trinitatis][1] Lutetiae creatus est, quod officium usque ad mortem tenuit. Professor harmoniae ab 1941, deinde professor compositionis ab 1966 apud Conservatorium Parisiense usque ad decessum ex officio anno 1978. Inter eius discipulos, memorandi sunt Petrus Boulez, Carolus Henricus Stockhausen, Ioannes Xenakis.

Olivarius Messiaen (1986).

Musica Olivarii rhythmis complicibus ficta est, a fontibus Graecis et Indicis antiquis mota. Christianus piissimus, a fide quoque sua motum ad componendum petivit. Valde eum delectabant cantus avium, quae animalia musicos optimos credebat. Quarum voces variae ac pluriformes compluribus in operibus eius velut in opera Saint François d’Assise (Franciscus Assisiensis) [2] et Les Oiseaux exotiques (Aves exoticae) permultis adhibitis instrumentis musicis producuntur.

In eius compositionibus etiam Symphonia Turangalila invenitur. Opus ultimum eius "Éclairs sur l’Au-Delà", annis a 1987 ad 1991 per mandatum philharmonici gregis musici Novi Eboraci compositum, productione postuma anno 1992 editum est.

  1. Organum huius ecclesiae opus Aristidis Cavaillé-Coll est.
  2. Kent Nagano, qui anno 2011 una cum Hermann Nitsch (productio scaenica) Monaci in Theatro Nationali hanc operam egit, paucis paginis, sed scientiae plenis descripsit, quae aliquot menses in familia compositoris vivens didicerat: Kent Nagano, Erwarten Sie Wunder!, Berlin 2014 (editio quarta). P. 195 ss. (Messiaen - Blick ins Jenseits).
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!