Jump to content

Malia

Coordinata: 17°N 4°W / 17°N 4°W / 17; -4
E Vicipaedia
Wikidata Malia
Res apud Vicidata repertae:
Malia: insigne
Malia: insigne
Malia: vexillum
Malia: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Algerium, Res publica Nigritana, Burkina Faso, Litus Eburneum, Guinea, Senegalia, Mauritania
Locus: 17°0′0″N 4°0′0″W
Caput: Bamako

Gestio

Princeps: Assimi Goïta
Praefectus: Choguel Kokalla Maïga
Consilium: National Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 20 250 833
Sermo publicus: Bambara, Bobo, Bozo, Dogon, Fula, Hassaniya Arabic, Kassonke, Maninka, Minyanka, Linguae Senufo, Songhay, lingua Gangara, Tamasheq
Zona horaria: UTC, Africa/Bamako
Moneta: West African CFA franc

Commemoratio

Paean: Pour l'Afrique et pour toi

Sigla

ISO ML, MLI, 466; IOC MLI
Dominium interretiale: .ml
Praefixum telephonicum: +223
Siglum autoraedarum: RMM
Vide etiam paginam fere homonymam: Malia (Creta).

Malia[1][2] est civitas sui iuris in Africa et propter ariditatem terrarum praecipue in parte ad septentrionem versus inter orbis pauperrimas.

Maxima pars incolarum Maliae circiter 90% se Islamicam esse profitetur.

Malia, quod antea etiam liberum et magnum imperium fuerat, fuit ab anno 1883 usque ad annum 1960 colonia Francica nomine Sudania Francica. Die 18 Iunii 1960 Malia in foederatione cum Senegalia facta est libera civitas. Sed iam die 20 Augusti eiusdem anni foederatio sublata et nova civitas nomine Mali condita est. Die 22 Septembris libera facta est. Primus praeses Modibo Keïta erat, qui dictator rem publicam regnavit ad usque diem 19 Novembris 1968, quo die dux militum Moussa Traoré Keïta deposuit. Et Moussa Traoré dictator fuit, qui die 26 Martii 1991 iterum seditione militum depositus est. Sed novus praeses Amadou Toumani Touré liberatem tulit: tantum ad interim a die 27 Martii 1991 usque ad diem 8 Iunii 1992 praesidis officio fungebatur. Electione prima libera habita Alpha Oumar Konaré praeses ei successit. Anno 2002 Toumani Touré ipse candidatus praesidii erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii 2002 iterum praeses Maliae factus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem deposuerunt[3]. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Tombutum, ubi Alcaeda rerum potita est[4]. Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die 8 Aprilis se a magistratu praesidis recessit et officium praesidi parlamenti Maliae Dioncounda Traoré tradidit[5].

Urbes maiores

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Malium spectant.
  • Kausen, Sermones Maliae (Theodisce)
  • Maliae historia apud paginas interretiales regiminis Maliensis
Malia : politica
Ministri rerum externarum Malienses