Jump to content

Lacus Eyre

Coordinata: 28°22′S 137°22′E / 28.36667°S 137.36667°E / -28.36667; 137.36667
E Vicipaedia
(Redirectum de Lacus Eyrianus)
Composita satellitis Landsat 7 imago longitudinibus undarum brevium infrarubrarum, paene infrarubrarum, et caerulearum facta.
Tabula bathymetrica pelvis Lacus Eyre, lacu imo laevo.
Crustum salsum in sicco lacus alveo.
Despectus in lacum ex aeroplano colores roseos ab algis effectos monstrat.

Lacus Eyre[1] sive Eyrei[2][3] humilissimum continet locum naturalem in Australia repertum, ad quindecim metra sub maris aequore situm. Qui lacus raro, solum cum compleatur, est maximum corpus aquae in Australia, 9500 chiliometra quadrata habens. Lacus est tenuis et endorheicus, vasti enim pelvis Lacus Eyriani depocentrum, quod in septentrionali Australia Australi patet, fere 700 chiliometra ad septentriones Adelaidis.

Salinitas lacus pleni est eadem quae salinitas maris, sed cum lacus siccetur, eius salinitas augetur.

Lacus ex Eduardo Ioanne Eyre, primo Europaeo qui lacum vidit (anno 1840), appellatur.

Inter phytoplankton in lacu vigentia sunt Nodularia spumigena nonnullaeque species generis Dunaliellae.[4]

  1. "Lacus Eyre" (p. 181 col. 2) iuxta nomen commune Anglicum. Publice ab anno 2012 Kati Thanda–Lake Eyre: vide "New name adopted for outback Lake Eyre," Australian Broadcasting Corporation, 19 Decembris 2012.
  2. "In vicinia Lacus Eyrei" (p. 2 necnon alibi)
  3. Vb. adiect. "Eyrensis", cf. e.g. "Phoeniconotius eyrensis"
  4. O'Sullivan et Reynolds 2008: 233–235.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • O'Sullivan, Patrick, et C. S. Reynolds. 2008. The Lakes Handbook: Lake Restoration and Rehabilitation. Vol. 2. John Wiley & Sons. ISBN 1405141107.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Eyre spectant.