Synonymia
Synonymia (Graece συνωνυμία) est nominis cum alio nomine communio significationis, cum igitur idem plura significant,[1] vel "multis vocibus idem testatur." [2]
Synōnymia adhuc a Quintiliano litteris Graecis συνωνυμία scribebatur, quae forma a συν- 'con-' et ὄνομα 'nomen' derivata est. Qua in forma derivanda hi duo flexus vocalium facti sunt: (1) ο → ω inter nasales alveolares; (2) simul in syllaba media ο → υ (deductione prosodiaca).[3] Quae mutatio etiam in adiectivo q.e. ἀνώνυμος 'nomine carens' facta est.
De synonymia definienda
[recensere | fontem recensere]Synonymia est ratio semantica inter verba valens. Synonymia vera est, cum pro verbo quopiam aliud verbum in quolibet contextu substitui potest, sicut nephritis et renalis passio; noxa et contumelia; aeger et aegrotus; terra et humus; brevis et curtus.
Contrarium synonymiae est antonymia.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dolezal, Fredric. 2013. Synonymy and sameness of meaning: an introductory note. International Journal of Lexicography 26: 255-259.
- Schwyzer, Eduard. 1939. Griechische Grammatik, vol. I. München: Beck.
- Shiyab, Said M. 2007. Synonymy in Translation. Translation Theory 11 (4).
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |