Iohannes Filbinger
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Iohannes (vulgo Hans) Filbinger (natus 15 Septembris 1913 Manhemii; mortuus 1 Aprilis 2007 Friburgi Brisgoviae) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Filbinger post scholam finitam Filbinger anno 1933 Friburgi iurisprudentiae et oeconomiae studium coepit, anno 1937 primam probationem adeptus est, anno 1939 doctor iurisprudentiae promotus anno 1940 secundam. Eodem anno sua sponte nauta classi militari Germaniae se adiunxit et ab anno 1943 iudex militaris classis atque delator in Norvegia occupata fuit. An iudicia sua in milites profugas nimium gravia fuissent, postea, cum de ea re homines certiores facti essent, valde disputatum est. Etiam enim in captivitate Britannica post secundum bellum mundanum usque ad annum 1946 Filbinger iudicia de militibus Theodiscis fecit. Libertatem adeptus Filbinger Friburgi iuris consultus laboravit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Filbinger ab anno 1951 sodalis CDU erat atque 1953 consiliarius urbis Friburgi electus est. Anno 1958 praeses ministrorum Gebhardus Müller eum consiliarius terrae foederalis rerum Badeniae Australis fecit. Quae regio paucis annis ante quamquam repugnans cum aliis partibus in Badeniam-Virtembergiam coniuncta erat. Anno 1960 et legatus terrae Badeniae-Virtembergiae et eodem tempore administer rerum internarum creatus est. 1 Decembris 1966, cum Curtius Georgius Kiesinger (CDU), adhuc praeses ministrorum, cancellarius foederalis factus est, Filbinger ei praeses ministroum successit: Primo cum factione FDP, ab anno 1967 cum SPD regnavit. Electione anni 1972 maioritatem absolutam vicit atque anno 1976 etiam maiorem partem suffragiorum accepit.
Finis Cursus
[recensere | fontem recensere]Sed anno 1978 a Rolf Hochhuth, fabularum scriptore illustri, promulgatum est, quid Filbinger temporibus nazistarum fecerit, et 7 Augusti 1978 a magistratu recedere coactus est. Successor eius Lotharius Späth (CDU) creatus est. Anno 1980 etiam a senatu terrae se recepit.
Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU) | Guntherus Oettinger (CDU) | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) | |