Jump to content

Hugenoti

E Vicipaedia
(Redirectum de Huguenoti)
Crux Hugenotorum.
De hugenotarum criminibus crudelibus, ut dicunt
Turris hugenotarum Bad Karlshafen in Hassia, quod oppidum profugi Francogalli protestantes fundaverant
Inscriptio gratorum hugenotarum in exilio Germanico salvorum, Bad Karlshafen

Hugenoti[1] vel Hugenotae[2][3] fuerunt socii Ecclesiae Reformatae Francicae(fr) (vel Calvinistae), ecclesiae Protestantium in Francia a saeculo sexto decimo ad saeculum duodevicensimum. Crux Hugenotorum, signum eorum proprium, nunc est publicum Ecclesiae Reformatae Francicae signum. Quod ad nomen spectatur agitur de cognomine ludibrio dato propter Hugonem Capetium, qui eisdem locis ac Hugenoti clam versatus esse fertur. Multi hugenoti saeculo XVII aliis in terris fugiebant, e.g. in Germaniam. De hugenotis melodrama dulcisonum composuit Iacobus Meyerbeer.

Protestantismus e Germania Helvetiaque mox in Franciam venit quamquam Franciscus I (rex Franciae) et Henricus II (rex Franciae) in principio solummodo protestantibus in Sacro Romano Imperio auxilabantur. Protestantes in Francia autem persecutionem ferre debebant, ut monstratur in Valdensibus anno 1545 sive in Edicto Castri Brientii anni 1551.

Non tantopere pietas quantopere contramonarchismus et rei publicae favor in calvinistis divisionem Franciae secundum confessiones effecerunt. Rege Francisco II seditio magna Hugenotarum una cum membris Gentis Burboniae Ambaciae fiebat. Cum anno 1560 rex de istis insidiis certior factus esset, plus quam mille hominum morte affecti sunt. Sed Catharina Medicaea dynastiae Guises ultionem interrupit: Antonius Burboniensis, dux Vindocini, administrator princeps institutus est et solummodo parlamentum impedivit, quominus Hugenotis libertas religiosa plena concederetur. Colloquia religiosa Pinciaci habita non multum provehebant, ut isto tempore solitum erat, quo maioris momenti autem erat potestas Ludovici I (Bourbon-Condé). Iste nobilis caput hugenotarum creatus est, ut statim vicarius generalis in favorem catholicorum bellum hugenotis longissimum inferret. Anglia et Germania protestantica auxilio venerunt, cum Hispania catholica eo modo quaestiones internas solvere voluit. Providentia divina quasi Francia neque dividebatur neque terris peregrinis subhaeri coepit.

Bella hugenotarum octo

[recensere | fontem recensere]

Mense Aprili anni 1562 indictum est bellum et die 19 Martii 1563, duce catholico necato, Ambaciae pax in favorem hugenotarum facta est. Sed neutra factio sincera fuit itaque anno 1566 Secundum hugenotarum bellum commissum est. Tunc in partibus meridianis et orientalibus multa territoria vastata sunt usque ad infirmationem generalem. Denique anno 1568 Pax Longjumeau facta consensum primum reconfirmavit et amnestiam generalem promisit. Sed iam autumno proximo denuo conflictum est: Hugenotae sunt victi apud Iarnacum et Montemcontorium, sed ipsi vixerunt apud Lucionam: Pax Sancti Germani in Laya protestantibus munera mitissima imposuit tributorum modestorum clericis dandorum et horarum divinarum pro forma celebrandarum.

Nox Sancti Bartholomaei, quae dicitur, responsum sanguineum propter perfidias et paces violatas, initio fuit Quarti hugenotarum belli anno 1572. Arx Rupellae audacter a protestantibus defensa est et Edicto Gesoriacensi anni 1573 status eorum in finibus Franciae cum exercitu et territoriis propriis sancitus est.

Bellum hugenotarum quintum ex anno 1574 unificavit hugenotas cum catholicis Catharinae Medicaeae hostilibus, quae unio mense Februario 1575 Nemausi conclusa erat. In Pace Beaulieu-lès-Loches anno 1576 facta Henricus III protestantibus omnes liberates et aequitatem civilem Lutetia salva concessit atque areas securas undecim cum curiis octo. Catholici Guises fundaverunt Sanctam unionem et Blesis omnia privilegia abolita sunt: itaque sexta vice bellum indictum est anno 1577 ineunte quod duravit usque ad Pacem Brageriacensem mense Septembri 1577. Contractum subsignatum est anno 1579 Neraci, quod Henricus IV (rex Franciae) violavit. Ecce Septimum hugenotarum bellum, ubi vix bellatum est a latere hugenotarum; eae dimicationes autem Pace Flaiacensi finitae sunt. Dux dynastiae Guises novam alliancam condidit die 31 Decembris 1584 et Octavum hugenotarum bellum incohatum est papa Hispanisque annuentibus.

Cum Nemosi mense Iulio 1585 hugenotarum extinctio pacisceretur, Henricus argute id vitavit regulis sapientibus adhibitis atque victoria apud Certeratas anno 1587 parta. Anno 1589 ipse proclamatus est throni successor et inimicos contrucidavit. Henrico III necato rex creatus est et bella finire potuit: quoniam ipse reconversionem ad catholicam fidem anno 1589 indicavit. Denique Lutetienses eum regem agnoverunt et die 13 Aprilis 1589 Edictum Namnetense proclamari potuit.

Edicti Namnutensis effectus

[recensere | fontem recensere]

Multi hugenotae edicto isto minime contenti fuere somniantes de re publica Francica et de protestantismo officialiter magis respiciendo. Unde fiebat, ut nonnulli anno 1615 seditiones varias fecerunt Anglis instigantibus. Autumno 1628 Richelaeus Rupellam iterum expugnavit et protestantes ex omnibus insidiis excitavit. Eo momento, potestate omni fracta, hugenotae secta christiana paene periculosa facta est. Ludovicus XIV anno 1658 Edictum Namnetense abolivit postquam et Ecclesia Catholica Romana in Francia Gallicanismo, qui dicitur, aptata est. Tumultus novi sequebantur.

Annis 1724 et 1745 leges contra hugenotas latae sunt; sed vigor tolerantiae temporibus istis modernioribus praevaluit. Ludovicus XVI edicto anni 1787 tolerantiam erga hugenotas proclamavit; duos annos post parlamentum generatim omnibus religionis libertatem annuntiavit; Napoleo Bonaparte hugenotis et Iudaeis eadem iura ac catholicis dedit. Tolerantia restabat, quamquam interdum homines privilegia varia variis gregibus concessa indignabantur.

Herders Conversations-Lexikon. Friburgi Brisgoviae 1855, vol 3, p. 361-363 (hic in interreti[nexus deficit])

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Baird, Charles W. 1885. History of the Huguenot Emigration to America. Genealogical Publishing Company. Reimpressus 1998. ISBN 978-0-8063-0554-7.
  • Andreas Jakob: Hugenotten in Franken. Mehr als eine Initialzündung? in: Andrea M. Kluxen/Julia Krieger/Andrea May (ed.): Fremde in Franken. Migration und Kulturtransfer (Geschichte und Kultur in Mittelfranken, Bd. 4), Herbipoli 2016, p. 157–212.
  • Manuela Böhm (ed.): Hugenotten zwischen Migration und Integration. Neue Forschungen zum Refuge in Berlin und Brandenburg. Metropol, Berolini 2005, ISBN 3-936411-73-5 (Recensio).
  • Guido Braun, Susanne Lachenicht (ed.): Hugenotten und die deutschen Territorialstaaten. Immigrationspolitik und Integrationsprozesse. Oldenbourg, Monaci 2007 (Pariser Historische Studien, 82), ISBN 978-3-486-58181-2 Online perspectivia.net.
  • Jochen Desel: Hugenotten. Französische Glaubensflüchtlinge in aller Welt. Editio altera, Dt. Hugenotten-Gesellschaft, Bad Karlshafen 2005, ISBN 3-930481-18-9.
  • Gerhard Fischer: Die Hugenotten in Berlin, Hentrich & Hentrich Verlag, Berolini 2010, ISBN 978-3-941450-11-0.
  • Barbara Dölemeyer: Die Hugenotten (Urban-Taschenbücher; 615). Kohlhammer, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-17-018841-0.
  • Ingrid und Klaus Brandenburg: Hugenotten: Geschichte eines Martyriums. Panorama, Wiesbaden 1998, ISBN 3-926642-17-3.
  • Eberhard Gresch: Die Hugenotten. Geschichte, Glaube und Wirkung. 4., überarbeitete Auflage. Evangelische Verlagsanstalt, Lipsiae 2009, ISBN 978-3-374-02260-1 (Rezension (PDF) ).
  • Willi Stubenvoll: Die deutschen Hugenottenstädte, Francofurti ad Moensum 1990.
  • Philippe Joutard: Les Camisards. Gallimard, Paris 1994, ISBN 2-07-029411-0.
  • Philippe Joutard: La légende des Camisards Une sensibilité au passé. Gallimard, Lutetiae 1985, ISBN 2-07-029638-5.
  • Henry Mouysset: Les premiers Camisards. Juilliet 1702. Presses du Languedoc, Montpellier 1985, ISBN 2-85998-259-0.
  • Pierre Rolland: Dictionnaire des Camisards. Presses du Languedoc, Montpellier 1995, ISBN 2-85998-147-0.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hugenotos spectant.