Jump to content

Lucius Apuleius

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Apuleius)
Vide etiam paginam discretivam: Apuleius (discretiva).
Wikidata Lucius Apuleius
Res apud Vicidata repertae:
Lucius Apuleius: imago
Lucius Apuleius: imago
Nativitas: 125; M'Daourouch
Obitus: 170; Karthago
Patria: Roma antiqua

Familia

Coniunx: unknown value
Metamorphoseon Apulei partem clarissimam, Psychen ab Amore raptam pinxit Gulielmus Adolphus Bouguereau.

Lucius Apuleius Madaurensis (Madaurae in provincia Africana anno circiter 125 natus; anno circiter 180 mortuus) fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse.

Opera Apuleii

[recensere | fontem recensere]

Apuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant:

Floridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.

Nexus interni

  • Vincent Hunink, ed., Apuleius of Madauros: Pro Se De Magia (Apologia). 2 voll. Amstelodami: Gieben, 1997 Textus interretialis
  • Collection des Universités de Franceː Metamorphoses, tria volumina, 1940-1945 curantibus D.S. Robertson et Paul Valette; Apologia, Florides curante Paul Valette, 1922

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •