De ira Dei

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ira Dei
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus


Liber de ira Dei

- CAPUT PRIMUM. De sapientia divina et humana.

Animadverti saepe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, praestantissimae atque optimae congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali. (PL 7 0079C) Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitae humanae statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cuius doctrinae philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum coniectura posse deprehendi. Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia. (0080C)

Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes, nostris sensibus divinare non possumus. Lumen autem mentis humanae Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet: remoto autem Deo coelestique doctrina, omnia erroribus plena sunt. Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret. Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem. (0081B) Testatusque est etiam in iudicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subiacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est. Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente vix cernitur. Cuius religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapientiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem.


- CAPUT II. De veritate, deque eius gradibus, atque de Deo....

Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad summum. Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abiicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum. Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cuius potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, iustitiam disceremus. Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur. (0082B)

De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptisque terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, coelum, terram, mare, solem, lunam, caeteraque astra venerantur. Sed horum imperitiam iam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. (0083A) De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa maiestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri putant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quae in Deo nulla est. De tertio vero ii praecipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte iam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae veritatem, dum disputant, perdiderunt.

Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suae bonis perfrui. (0083B) Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant. (0084A) Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis, et sequenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum. Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, praeter haec, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quaeritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.


- CAPUT III. De bonis et malis in rebus humanis, eorumque...


Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. (0084B) Est enim disconveniens Deo, ut eiusmodi potestate sit praeditus, qua noceat, et obsit, prodesse vero, ac benefacere nequeat. Quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? (0085A) Quod si sit, iam maiestas illa venerabilis, non ad iudicis potestatem, cui licet servare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur. Cum autem videamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona. Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notior est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse praeter Deum, absurdum est et vanum, divinam putare potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse. Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia convenit, transeamus et veritatem alibi requiramus.


- CAPUT IV. De Deo, deque eius affectibus, Epicurique reprehensione.


Quod sequitur, de schola Epicuri est; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem. (0086A) Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere atque nocere, quod ex affectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam videbat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam. Itaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet. Deus igitur non est, si nec movetur, quod est proprium viventis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quae Deo digna sit. Et quae maior, quae dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt. (0086B)

Quae igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus caecus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam providentia? Sed si nihil curat, nihil providet, amisit omnem divinitatem. (0087A) Qui ergo totam vim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, nisi Deum omnino non esse? Denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert, id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea, quae de diis locutus sit, depellendae invidiae causa dixisse: itaque verbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium. Quod si ita est: quid eo fallacius? quod a sapiente et gravi viro debet esse alienum. Hic vero si aliud sensit, et aliud locutus est, quid aliud appellandus est, quam deceptor, bilinguis, malus, et propterea stultus? Sed non erat tam versutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret: sed ignorantia veritatis erravit. Inductus enim a principio verisimilitudine unius sententiae, necessario in ea, quae sequebantur, incurrit. (0087B) Prima enim sententia fuit, iram in Deum non convenire. Quod cum illi verum et inexpugnabile videretur, non poterat consequentia recusare, quia uno affectu amputato, etiam caeteros affectus adimere Deo necessitas ipsa cogebat. Ita qui non irascitur, utique nec gratia movetur, quod est irae contrarium: iam si nec ira in eo, nec gratia est, utique nec metus, nec laetitia, nec moeror, nec misericordia. (0088A) Una est enim ratio cunctis affectibus, una commotio, quae in Deum cadere non potest. Quod si nullus affectus in Deo est, quia quidquid afficitur, imbecillum est; ergo nec cura ullius rei, nec providentia est in eo.

Hucusque pervenit sapientis hominis disputatio; caetera, quae sequuntur; obticuit: scilicet, quia nec cura sit in eo, nec providentia; ergo nec cogitationem aliquam, nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur, ut non sit omnino. Ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium videbat. Sed quid prodest reticuisse, ac periculum dissimulasse? Necessitas illum vel invitum cadere coegit. Dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinavit, ut ad illud, quod evitabat, necessario deveniret. Vides igitur quo perveniat, ira sublata, et Deo adempta. (0088B) Denique aut nullus id credit, aut admodum pauci, et quidem scelerati, ac mali, qui sperant peccatis suis impunitatem. Quod si et hoc falsum invenitur, nec iram in Deo esse, nec gratiam, veniamus ad illud, quod tertio loco positum est.


- CAPUT V. De Deo stoicorum sententia; de Ira et gratia...

Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto melius de Divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse. Favorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa, et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrenae fragilitatis. Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cuiusquam incidit, velut saeva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio? (0089B) Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur?

Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator. (0090A) Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus maximus dici poterit, quod expetit divina coelestisque natura. Nam si inter homines laudabile videtur prodesse potius quam nocere, vivificare quam occidere, salvare, quam perdere, nec immerito innocentia inter virtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur, praefertur, ornatur, benedictis omnibus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia Deo simillimus iudicatur; quanto magis ipsum Deum par est, divinis perfectisque virtutibus praecellentem, atque ab omni terrena labe summotum, divinis et coelestibus beneficiis omne genus hominum promereri? Speciose ista, populariterque dicuntur, et multos illiciunt ad credendum: sed qui haec sentiunt, ad veritatem quidem propius accedunt; sed in parte labuntur, naturam rei parum considerantes. (0090B) Nam si Deus non irascitur impiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. Ergo constantior est error illorum, qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim diversis, aut in utramque partem moveri necesse est, aut in neutram. Ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia et diligere bonos, ex odio malorum venit; et malos odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est qui amet vitam sine odio mortis, nec appetat lucem, nisi qui tenebras fugit. Adeo natura ista connexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat. (0091A)

Si quis Dominus habens in familia servos, bonum ac malum, non utique aut ambos odit, aut ambos beneficiis et honore prosequitur; quod si faciet, et iniquus et stultus est: sed bonum et alloquitur amice, et ornat, et domi ac familiae suisque omnibus rebus praeficit; malum vero maledictis, verberibus, nuditate, fame, siti, compedibus punit, ut et hic exemplo caeteris sit ad non peccandum, et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor provocet. Qui ergo diligit, et odit; qui odit, et diligit; sunt enim, qui diligi debeant, sunt qui odio haberi. Et sicut is, qui diligit, confert bona in eos, quos diligit: ita qui odit, irrogat mala iis, quos odio habet; quod argumentum, quia verum est, dissolvi nullo pacto potest. (0091B) Vano ergo et falsa est sententia eorum, qui cum alterum Deo tribuant, alterum detrahunt, non minus, quam illorum qui utrumque detrahunt. Sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est ex duobus retinent. Ii vero, quos ratio et veritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta, in maximum errorem cadunt. Non enim sic oportebat eos argumentari: Quia Deus non irascitur, ergo nec gratia commovetur; sed ita, Quia Deus gratia movetur, ergo et irascitur. Si enim certum et indubitatum fuisset, non irasci Deum, tunc ad illud alterum veniri esset necesse. (0092A) Cum autem magis sit ambiguum de ira, pene manifestum de gratia; absurdum est, ex incerto certum velle subvertere, cum sit promptius, de certis incerta firmare.


- CAPUT VI. Quod Deus irascatur.


Hae sunt de Deo philosophorum sententiae. Aliud praeterea nihil quisquam dixit. Quod si haec, quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest, in quo solo possit veritas inveniri, quod a philosophis nec susceptum est unquam, nec aliquando defensum; consequens esse, ut irascatur Deus, quoniam gratia commovetur. Haec tuenda nobis et asserenda sententia est. In eo enim summa omnis, et cardo religionis pietatisque versatur. Nam neque honos ullus deberi potest Deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti.


- CAPUT VII. De Homine et Brutis, ac Religione.

Cum saepe philosophi per ignorantiam veritatis a ratione desciverint, atque in errores inciderint inextricabiles (id enim solet his evenire, quod viatori viam nescienti et non fatenti se ignorare, ut vagetur, dum percontari obvios erubescit) illud tamen nullus philosophus asseruit unquam, nihil inter hominem et pecudem interesse; nec omnino quisquam, modo qui sapiens videri vellet, rationale animal cum mutis et irrationabilibus coaequavit: quod faciunt quidam imperiti, atque ipsis pecudibus similes, qui cum ventri ac voluptati se velint tradere; aiunt, eadem ratione se natos, qua universa quae spirant; quod dici ab homine nefas est. Quis enim tam indoctus est, ut nesciat, quis tam imprudens, ut non sentiat, aliquid inesse in homine divini? Nondum venio ad virtutes animi et ingenii, quibus homini cum Deo manifesta cognatio est. Nonne ipsius corporis status et oris figura declarat, non esse nos cum mutis pecudibus aequales? Illarum natura in humum pabulumque prostrata est; nec habet quidquam commune cum coelo, quod non intuetur. Homo autem recto statu, ore sublimi, ad contemplationem mundi excitatus, confert cum Deo vultum; et rationem ratio cognoscit. (0093B)

Propterea nullum est animal, ut ait Cicero (I de Legibus) praeter hominem, quod habeat aliquam notitiam Dei. Solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intelligat; et haec est hominis atque mutorum, vel praecipua, vel sola distantia. Nam caetera, quae videntur hominis esse propria, et si non sint talia in mutis, tamen similia videri possunt. (0094A) Proprius homini sermo est: tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. Nam et dignoscunt invicem se vocibus; et, cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem; et, cum se ex intervallo vident, gratulandi officium voce declarant. Nobis quidem voces eorum videntur inconditae, sicut illis fortasse nostrae: sed ipsis, quae se intelligunt, verba sunt; denique in omni affectu certas vocis notas exprimunt, quibus habitum mentis ostendant. Risus quoque est homini proprius; et tamen videmus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciviam resolvunt. Quid tam proprium homini, quam ratio, et providentia futuri? (0094B) Atqui sunt animalia, quae latibulis suis diversos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis; quod non facerent, nisi inesset illis intelligentia et cogitatio. (0095A) Alia provident in futurum; ut

 Ingentem formicae farris acervum
Cum populant, hyemis memores, tectoque reponunt; ut apes, quae
  Patriam solae, et certos novere penates.
Venturaeque hyemis memores, aestate laborem
Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.

Longum est, si exequi velim, quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae solertiae simillima. Quod si horum omnium, quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cuius in mutis nec vestigium aliquod, nec ulla suspicio inveniri potest. Religionis enim est propria iustitia, quam nullum aliud animal attingit. Homo enim solus imperat; caetera sibi conciliata sunt. Iustitiae autem Dei cultus adscribitur; quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus, vitam pecudum sub humana specie vivet. (0095B) Cum vero a caeteris animalibus hoc pene solo differamus, quod soli omnium divinam vim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus Dei: certe illud fieri non potest, ut in hoc vel muta plus sapiant, vel humana natura desipiat; cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant, et omnis rerum natura subiecta sit. Quare si ratio, si vis hominis hoc praecellit et superat caeteras animantes, quod solus notitiam Dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolvi.

- CAPUT VIII. De religione.

Dissolvitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti:
Omnis enim per se divum natura necesse est,
Immortali aevo summa cum pace fruatur,
Semota a nostris rebus, seiunctaque longe.
Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira.

Quae cum dicit, utrum aliquem cultum Deo putat esse tribuendum, an evertit omnem religionem? Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam vanum, tam stultum, quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil assequamur? (0096B) Atenim naturam excellentem honorari oportet. Quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei, qui nihil habeat commune nobiscum? « Deus, inquit Cicero, si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat. Quid enim dicam, propitius sit? esse enim propitius potest nemini. » Quid contemptius dici potuit in Deum? Valeat, inquit; id est, abeat et recedat, quando prodesse nulli potest. (0097A) Quod si negotium Deus nec habet, nec exhibet, cur non ergo delinquamus, quoties hominum conscientiam fallere licebit, ac leges publicas circumscribere? Ubicumque nobis latendi occasio arriserit, consulamus rei, auferamus aliena, vel sine cruore, vel etiam cum sanguine si praeter leges nihil est amplius quod colendum sit.

Haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet; qua sublata, confusio ac perturbatio vitae sequetur. Quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a belluis, et iustitiam retineamus, qua communis vita sit tutior; quomodo Religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? Quod enim non metuitur, contemnitur: quod contemnitur, utique non colitur. (0097B) Ita fit, ut religio, et maiestas, et honor metu constet: metus autem non est, ubi nullus irascitur. Sive igitur gratiam Deo, sive iram, sive utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua vita hominum stultitia, scelere, immanitate completur. Multum enim refraenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu Dei vivere; si non tantum quae gerimus, videri desuper, sed etiam quae cogitamus, aut loquimur, audiri a Deo putemus. Atenim prodest id credere, ut quidam putant, non veritatis gratia, sed utilitatis; quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror impendeat ad cohibenda peccata. Falsa est igitur omnis religio et divinitas nulla est. (0097C) Sed a viris prudentibus universa conficta sunt, quo rectius innocentiusque vivatur. (0098A) Magna haec, et a materia quam proposuimus aliena quaestio est: sed quia necessario incidit, debet quamvis breviter attingi.


- CAPUT IX. De providentia Dei, deque sententiis illi repugnantibus.

Cum sententiae philosophorum prioris temporis de providentia consensissent, nec ulla esset dubitatio, quin mundus a Deo, et ratione esset instructus, et ratione regeretur: primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis, qui sibi diceret non liquere, utrum esset aliqua divinitas, necne. Quae disputatio eius adeo impia, et contra veritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus, et libros eius in concione, quibus haec continebantur, exusserint. (0098B) De cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiavit. Post haec Socrates, et auditor eius Plato, et qui de schola Platonis, tanquam rivuli diversas in partes profluxerunt; stoici et peripatetici, in eadem fuere sententia, qua priores.

Postea vero Epicurus Deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans, et eximium, et beatum; providentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte, nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. Quo quid repugnantius dici possit, non video. (0098C) Etenim si est Deus, utique providens est, ut Deus; nec aliter ei potest divinitas attribui, nisi et praeterita teneat, et praesentia sciat, et futura prospiciat. Cum igitur providentiam sustulit, etiam Deum negavit esse. Cum autem Deum esse professus est, et providentiam simul esse concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus, nec intelligi potest. Verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras, qui nullum esse omnino Deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est ἄθεος; item Cyrenaeus Theodorus: ambo quia nihil novi poterant reperire, omnibus iam dictis et inventis, maluerunt vel contra veritatem id negare, in quo priores universi sine ambiguitate consenserant. Ii sunt, qui tot saeculis, tot ingeniis assertam atque defensam providentiam calumniati sunt. Quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione, an vero auctoritate praestantium virorum refellemus? (0099B) an potius utroque? Sed properandum est, ne longius a materia divagetur oratio.


- CAPUT X. De Mundi ortu et rerum natura, et Dei...

Qui nolunt divina providentia factum esse mundum, aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum, aut repente natura extitisse; naturam vero (ut Straton) habere in se vim gignendi et minuendi: sed eam nec sensum habere ullum, nec figuram, ut intelligamus, omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice, nec auctore. Utrumque vanum et impossibile. Sed hoc evenit ignorantibus veritatem, ut quidvis potius excogitent, quam id sentiant quod ratio deposcit. Primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito totum coiisse mundum loquuntur, ubi aut unde sint, quaero. Quis illa vidit unquam? quis sensit? quis audivit? (0100B) An solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? (0101A) qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur, quae nec aeger quisquam delirare, nec dormiens posset somniare.

Quatuor elementis constare omnia philosophi veteres disserebant: ille noluit, ne alienis vestigiis videretur insistere. Sed ipsorum elementorum alia voluit esse primordia, quae nec videri possint, nec tangi, nec ulla corporis parte sentiri. Tam minuta sunt, inquit, ut nulla sit acies ferri tam subtilis, qua secari ac dividi possint, unde illis nomen imposuit atomorum. Sed occurrebat ei, quod si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diversas, tanta varietate, quantam videmus inesse mundo. Dixit ergo, laevia esse, et aspera, et rotunda, et angulata, et hamata. (0101B) Quanto melius fuerat tacere, quam in usus tam miserabiles, tam inanes, habere linguam: et quidem vereor, ne non minus delirare videatur, qui haec putet refellenda. Respondeamus tamen velut aliquid dicenti. Si lenia sunt et rotunda, utique non possunt invicem se apprehendere, ut aliquod corpus efficiant; ut si quis milium velit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat. Si aspera et angulata sunt, et hamata, ut possint cohaerere; dividua ergo et secabilia sunt: hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. (0102A)

Itaque quod amputari ac divelli potest, et videri poterit et teneri. « Haec, inquit, per inane irrequietis motibus volitant, et huc, atque illuc feruntur, sicut pulveris minutias videmus in sole, cum per fenestram radios ac lumen immiserit. Ex his arbores et herbae, et fruges omnes oriuntur: ex his animalia et aqua, ignis et universa gignuntur, et rursus in eadem resolvuntur. » Ferri hoc potest, quam diu de rebus parvis agitur. Ex his etiam mundus ipse concretus est. Implevit numerum perfectae insaniae; nihil videtur ulterius dici posse: sed invenit tamen ille quod adderet. « Quoniam est omne, inquit, infinitum, nec potest quidquam vacare; necesse est ergo innumerabiles esse mundos. (0102B) » Quae tanta vis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur? Ac primum requiro, quae sit istorum seminum, vel ratio, vel origo. Si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos innumerabiles mundos subministrabit? Sed concedamus, ut impune de mundis deliraverit: de hoc loquamur, in quo sumus, et quem videmus. Ait, omnia ex individuis corpusculis fieri.

Si hoc ita esset, nulla res unquam sui generis semine indigeret. (0103A) Sine ovis alites nascerentur, ac ova sine partu, item caetera viventia sine coitu: arbores, et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent, quae nos quotidie tractamus, et serimus. Cur ex frumento seges nascitur, et rursus ex segete frumentum? Denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere universa concrescerent; si quidem per inane atomi volitant: cur sine terra, sine radicibus, sine humore, sine semine, non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt? Unde apparet, nihil ex atomis fieri; quandoquidem unaquaeque res habet propriam certamque naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam. (0103B) Denique Lucretius, quasi oblitus atomorum, quas asserebat, ut redargueret eos, qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum valerent. Sic enim dixit:

Nam si de nihilo fierent, ex omnibu rebus
Omne genus nasci posset nil semine egeret.
Item postea,
Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est
Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
Aeris in teneras possint proferrier auras.

Quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret, nec videret sibi esse contraria? Nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est; nisi forte et ignis, et aquae naturam ex atomis esse credemus. Quid, quod durissimi rigoris materiae, si ictu vehementiore collidantur, ignis excutitur? Num in ferro aut silice atomi latent? Quis inclusit? (0103C) aut cur sua sponte non emicant; aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt? (0104A)

Omitto silicem ac ferrum. Orbem vitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine, quod ab aqua refulget, ignis accenditur etiam in durissimo frigore. Num etiam in aqua ignem esse credendum est? atqui de sole ignis ne aestate quidem accendi potest. Si cerae inhalaveris, vel si vapor levis aliquid attigerit, aut crustam marmoris, aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. Item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa humefacit quidquid texerit; aut collecta, in arduos montes in sublime vento rapta, stipatur in nubem, atque imbres maximos deiicit. Ubi ergo dicimus liquores natos esse? Num in vapore? Num in halitu? Num in vento? Atqui nihil potest consistere in eo, quod nec tangitur, nec videtur. (0104B) Quid ego de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum videmus; adeo ut solertissima, et diligentissima omnium partium membrorumque descriptio, casum ac fortunam repellat. Sed putemus artus et ossa et nervos et sanguinem de atomis posse concrescere. Quid sensus, cogitatio, memoria, mens, ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? minutissimis, inquit. Sunt ergo alia maiora. Quomodo igitur insecabilia?

Deinde, si ex invisibilibus sunt, quae non videntur, consequens est, ut ex visibilibus sint, quae videntur; cur igitur nemo videt? Sed sive invisibilia quae sunt in homine consideret, sive tractabilia, quae veniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non videt? (0104C) Quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? (0105A) Videmus enim nihil esse in omni mundo, quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. Quae, quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius, quam divinae providentiae tribuenda est? An simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit; ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? Et quid simile veritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud, nisi umbram et extrema corporis lineamenta possit imitari? Num potuit humana solertia dare operi suo aut motum aliquem, aut sensum? Omitto usum videndi, audiendi, odorandi, caeterorumque membrorum, vel apparentium, vel latentium, mirabiles utilitates. Quis artifex potuit, aut cor hominis, aut vocem, aut ipsam fabricare sapientiam? (0105B) Quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? Vides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum Deo dare.

Concedamus tamen his, ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam coelestia? Deos aiunt incorruptos, aeternos, beatos esse; solisque dant immunitatem, ne concursu atomorum concreti esse videantur. Si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent, seminibus aliquando resolutis, atque in naturam suam revertentibus. Ergo si est aliquid, quod atomi non effecerint, cur non caetera eodem modo intelligamus? Sed, quaero, antequam mundum primordia ista generarent, cur sibi dii habitaculum non aedificaverint? (0105C) Videlicet nisi atomi coiissent, coelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent. (0106A) Quo igitur consilio, qua ratione de confuso acervo se atomi congregaverunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, coelum desuper tenderetur, tanta siderum varietate distinctum, ut nihil unquam excogitari possit ornatius? Tanta ergo qui videat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla providentia, nulla ratione divina; sed ex atomis subtilibus, exiguis concreta esse tanta miracula? Nonne prodigio simile est aut natum esse hominem, qui haec diceret, aut extitisse, qui crederet? ut Democritum, qui auditor eius fuit, vel Epicurum, in quem vanitas omnis de Leucippi fonte profluxit. At enim (sicut alii dicunt) natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. Hoc vero multo est absurdius. (0106B) Si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit, necesse est; is enim facit aliquid, qui aut voluntatem faciendi habet, aut scientiam. Si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri, quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitretur, animalium fabricam tam subtilem a non sentiente formari animarique potuisse; aut istam coeli speciem, tam providenter ad utilitates viventium temperatam, nescio quo casu, sine conditore, sine artifice, subito extitisse.

« Si quid est, inquit Chrysippus, quod efficiat ea; quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius, et fortius, et sapientius homine. » Homo autem non potest facere coelestia; ergo illud, quod haec efficiet vel effecerit, superat hominem arte, consilio, prudentia, potestate. Quis igitur potest esse, nisi Deus? (0106C) Natura vero, quam veluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet unquam, nihil molietur. (0107A) Ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus, nec efficacia. Si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, virtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum; cur natura potius quam Deus nominetur? Aut si concursus atomorum, vel carens mente natura, ea, quae videmus, effecit, quaero cur facere coelum potuerit, urbem aut domum non potuerit? cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit? Atqui non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere; siquidem nullam positionem relinquunt, quam non experiantur. Nam de natura, quae mentem non habeat, non est mirandum, quod haec facere oblita sit. Quid ergo est? (0107B) Utique Deus, cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant, fecit ipse; in quibus etiam hominem ipsum, cui particulam de sua sapientia dedit; et instruxit eum ratione, quantum fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret, quae ad usus suos essent necessaria. (0108A)

Si vero in huius mundi (ut ita dixerim) republica nulla providentia est, quae regat, nullus Deus, qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet; unde igitur mens humana tam solers, tam intelligens orta esse credetur? Si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit; animus ergo qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsequuntur tanquam regi et imperatori, qui nec aspici, nec comprehendi potest, non potuit ad hominem nisi a sapiente natura pervenire. Sed sicut omne corpus mens et animus gubernat: ita et mundum Deus. Nec enim verisimile est, ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant. (0108B) Denique M. Cicero in Tusculanis, et in Consolatione: « Animorum (inquit) nulla in terris origo inveniri potest. Nihil est enim, inquit, in animis mistum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur; nihilne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. His enim naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura praevideat, et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt. (0109A) Nec enim inveniuntur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. » Exceptis igitur duobus tribusve calumniatoribus vanis, cum constet, divina providentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam, qui Diagorae Theodorique sententiam, vel Leucippi inane commentum, vel Democriti Epicurique levitatem praeferre audeat auctoritati, vel illorum septem priorum, qui sunt appellati sapientes, vel Pythagorae, vel Socratis, vel Platonis, caeterorumque philosophorum, qui esse Providentiam iudicaverunt; falsa igitur est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia Religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent.

Quod si verum sit, ergo derisi ab antiquis sapientibus sumus. (0109B) Quod si fallendi nostri, atque adeo totius generis humani causa commenti sunt Religionem; sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium. Sed fuerint sapientes; quae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent, et Pythagoram, Zenonem, Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent? Est igitur divina providentia, ut senserunt ii homines, quos nominavi; cuius vi ac potestate omnia, quae videmus et facta sunt, et reguntur. (0109C) Nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in servandis ordinibus temporibusque constantia, aut olim potuit sine provido artifice oriri, aut constare tot saeculis sine incola potenti, aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat. Quidquid est enim, quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. Ratio autem sentientis sapientisque naturae est: sapiens vero sentiensque natura nihil aliud potest esse, quam Deus. Mundus autem, quoniam rationem habet, qua et regitur, et constat; ergo a Deo factus est. Quod si est conditor rectorque mundi Deus, recte igitur ac vere Religio constituta est; auctori enim rerum parentique communi honos veneratioque debetur.


- CAPUT XI. De Deo, eoque uno, cuiusque providentia mundus regatur... Quoniam constitit de providentia, sequitur ut doceamus, utrumne multorum esse credenda sit, an potius unius. Satis (ut opinor) ostendimus in nostris Institutionibus, deos multos esse non posse; quod divina vis ac potestas si distribuatur in plures, diminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique et mortale est; si vero mortalis non est, nec minui, nec dividi potest. Deus igitur unus est, in quo vis et potestas consummata, nec minui potest, nec augeri. Si autem sunt multi, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit: nec poterunt singuli habere totum, quod est commune cum pluribus: unicuique tantum deerit, quantum caeteri possidebunt. (0110C) Non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores: nec in una domo multi domini, nec in navi una multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges. (0111A) Sed nec in coelo quidem multi soles esse potuerunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitate natura universa consentit. Quod si mundum Spiritus intus alit totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae, unum esse mundi habitatorem Deum; siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest. Omnem igitur divinam potestatem necesse est in uno esse, cuius nutu et imperio regantur omnia; et ideo tantus est, ut ab homine non possit, aut verbis enarrari, aut sensibus aestimari.

Unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione pervenit? (0111B) Nimirum ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt, et iidem primi, ac maximi reges: sed eos, aut ob virtutem, qua profuerant hominum generi, divinis honoribus affectos esse post mortem; aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos, quis ignorat? nec tantum mares, sed et foeminas. (0112A) Quod cum vetustissimi Graeciae scriptores, quos illi θεολόγους nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent; quorum praecipue Euhemerus, ac noster Ennius, qui eorum omnium natales, coniugia, progenies, imperia, res gestas, obitus, sepulcra demonstrant. Et secutus eos Tullius tertio de Natura deorum libro dissolvit publicas religiones: sed tamen veram, quam ignorabat, nec ipse, nec alius quisquam potuit inducere. Adeo et ipse testatus est, falsum quidem apparere, veritatem tamen latere. Utinam (inquit) tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere! Quod quidem non dissimulanter, ut Academicus, sed vere atque ex animi sententia proclamavit: quia veritas humanis sensibus erui nunquam potest, quod assequi valuit humana providentia, id assecutus est, ut falsa detegeret. Quidquid enim fictum et commentitium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissolvitur. (0112B) Unus est igitur princeps, et origo rerum Deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit; cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit.

Idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus nominatus, et erat non modo Platone, verum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior. (0113A) Apud Xenophontem Socrates disputans ait, « formam Dei non oportere conquiri; » et Plato in Legum libris: « Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum: quia nec inveniri possit, nec enarrari. ; » Pythagoras quoque unum Deum confitetur dicens, incorporalem esse mentem, quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta, vitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem Deum dixit, quamvis gentes et urbes suos habeant populares. Eadem fere et Aristoteles cum suis peripateticis, et Zeno cum suis stoicis. Longum est enim singulorum sententias exequi, qui licet diversis nominibus sint abusi, ad unam tamen potestatem, quae mundum regeret, concurrerunt. (0113B) Sed tamen summum Deum, cum et philosophi, et poetae, et ipsi denique qui deos colunt, saepe fateantur; de cultu tamen et honoribus eius nemo unquam requisivit nemo disseruit; ea scilicet persuasione, qua semper beneficum incorruptumque credentes, nec irasci eum cuiquam, nec ullo cultu indigere arbitrantur. Adeo religio esse non potest, ubi metus nullus est.


- CAPUT XII. De religione et Dei timore.

Nunc quoniam respondimus impiae quorumdam detestabilique prudentiae, vel potius amentiae, redeamus ad propositum. Diximus, religione sublata, nec sapientiam teneri posse, nec iustitiam; quia sapientia divinitatis intellectus est, quo differimus a belluis: in homine solo reperiri iustitiam, qua nisi cupiditates nostras Deus, qui falli non potest, coercuerit, scelerate impieque vivemus. (0114B) Spectari ergo actus nostros a Deo, non modo ad utilitatem communis vitae attinet, sed etiam ad veritatem; quia religione iustitiaque detracta, vel ad stultitiam pecudum amissa ratione devolvimur, vel ad bestiarum immanitatem: imo vero amplius; siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt. Quid erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, vim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? (0115A) Timor igitur Dei solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quem vita ipsa sustinetur, munitur, gubernatur. Is autem timor auferetur, si fuerit homini persuasum, quod irae sit expers Deus; quem moveri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et veritas persuadet. Rursus nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a Deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus.


- CAPUT XIII De mundi et temporum commodo et usu.

Si consideret aliquis universam mundi administrationem, intelliget profecto, quam vera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. (0115B) Omnia enim, quibus constat, quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis accommodata sunt. (0116A) Homo utitur igni ad usum calefaciendi et luminis, et molliendorum ciborum, ferrique fabricandi: utitur fontibus ad potum et ad lavacra; fluminibus ad agros irrigandos terminandasque regiones: utitur terra ad percipiendam frugum varietatem; collibus ad conserenda vineta; montibus ad usum arborum atque lignorum; planis ad segetem; utitur mari, non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, verum etiam ad ubertatem omnis generis piscium. Quod si his elementis utitur, quibus est proximus, non est dubium, quin et coelo, quoniam et coelestium rerum officia ad fertilitatem terrae, ex qua vivimus, temperata sunt. Sol irrequietis cursibus et spatiis inaequalibus orbes annuos conficit, et aut oriens diem promit ad laborem, aut occidens noctem superducit ad requiem: et tum abscessu longius ad meridiem, tum accessu propius ad septentrionem, hyemis et aestatis vicissitudines facit, ut et hybernis humoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat, et aestivis caloribus, vel herbidae fruges maturitate durentur, vel quae sunt in humidis, incocta et fervefacta mitescant. (0116B) Luna quoque nocturni temporis gubernatrix, et amissi ac recepti luminis vicibus menstrua spatia moderatur, et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat; ut aestiva itinera, et expeditiones, et opera sine labore ac molestia confici possint. Siquidem: Nocte leves stipulae melius, nocte arida prata Tondentur. (0117A) Astra etiam caetera, vel ortu, vel occasu suo, certis stationibus opportunitates temporum subministrant. Sed et navigiis, quominus errabundo cursu per immensum vagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator observans, ad portum destinati littoris pervehatur. Ventorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus irrigentur, ut vites foetibus, arbusta pomis exuberent. Et haec per orbem vicibus exhibentur, ne desit aliquando, quo vita hominum sustineatur. At enim caeteras animantes eadem terra nutrit, et eiusdem foetu etiam muta pascuntur. Num etiam mutorum causa Deus laboravit? Minime, quia sunt rationis expertia. (0117B) Sed intelligimus, et ipsa eodem modo in usum hominis a Deo facta, partim ad cibos, partim ad vestitum, partim ad operis auxilia; ut clarum sit, divinam providentiam rerum et copiarum abundantia hominum vitam instruere atque ornare voluisse, ob eamque causam, et aerem volucribus, et mare piscibus, et terram quadrupedibus implevit. Sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere, cur, si Deus omnia hominum causa fecerit, etiam multa contraria, et inimica, et pestifera nobis reperiantur, tam in mari, quam in terra. Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt. Aiunt enim, multa esse in gignentibus, et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas: sed eam processu temporum inveniri; sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. Quae tandem utilitas potest in muribus, in blattis, in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? (0118B) An medicina in his aliqua latet? (0119A) Quae si est, invenietur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi querantur esse omnino malum. Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam, mederi eiusdem bestiae morsui. Quanto melius fuerat eam prorsus non esse, quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari?

Brevius igitur, ac verius respondere potuerunt in hunc modum. Deus cum formasset hominem veluti simulacrum suum, quod erat divini opificii summum, inspiravit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac ditioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. Proposuit tamen ei et bona et mala; quia sapientiam dedit; cuius omnis ratio in discernendis malis ac bonis sita est. Non potest enim quisquam eligere meliora et scire quid bonum sit, nisi sciat simul reiicere ac vitare quae mala sunt. (0119B) Invicem sibi alterutra connexa sunt; ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Propositis igitur bonis malisque, tum demum opus suum peragit sapientia; et quidem bonum appetit ad utilitatem, malum reiicit ad salutem. Ergo sicut bona innumerabilia data sunt homini, quibus frui posset; sic etiam mala, quae caveret. (0120A) Nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique, quod loedere hominem possit, tollitur omnis materia sapientiae, nec erit homini necessaria. Positis enim tantummodo in conspectu bonis, quid opus est cogitatione, intellectu, scientia, ratione? cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et accommodatum sit: ut si quis velit apparatissimam coenam infantibus, qui nondum sapiant, apponere, utique id appetent singuli, quo unumquemque aut impetus, aut fames, aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit vitale ac salubre. Quid igitur nocebit, eos sicuti sunt, permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? (0120B) Si autem admisceas vel amara, vel inutilia, vel etiam venenata, decipiuntur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia, per quam habeant malorum reiectionem bonorumque delectum.

Vides ergo, magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. (0121A) Quod si haec ratio vera est, quam stoici nullo modo videre potuerunt, dissolvitur etiam argumentum illud Epicuri. Deus, inquit, aut vult tollere mala et non potest; aut potest et non vult; aut neque vult, neque potest; aut et vult et potest. Si vult et non potest, imbecillis est; quod in Deum non cadit. Si potest et non vult, invidus; quod aeque alienum a Deo. Si neque vult, neque potest, et invidus et imbecillis est; ideoque neque Deus. Si vult et potest, quod solum Deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit? Scio plerosque philosophorum, qui providentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et invitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus. Sed nos ratione perspecta, formidolosum hoc argumentum facile dissolvimus. (0121B) Deus enim potest quidquid velit, et imbecillitas, vel invidia in Deo nulla est; potest igitur mala tollere: sed non vult; nec ideo tamen invidus est. Idcirco enim non tollit, quia sapientiam (sicut edocui) simul tribuit, et plus est boni ac iucunditatis in sapientia, quam in malis molestiae. Sapientia enim facit, ut etiam Deum cognoscamus et per eam cognitionem immortalitatem assequamur; quod est summum bonum. Itaque nisi prius malum agnoverimus, nec bonum poterimus agnoscere. Sed hoc non vidit Epicurus, nec alius quisquam; si tollantur mala, tolli pariter sapientiam, nec ulla in homine virtutis remanere vestigia, cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit. Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo et vero et proprio nobis bono careremus. (0121C) Constat igitur omnia propter hominem proposita, tam mala, quam etiam bona.


- CAPUT XIV. Cur Deus fecerit hominem.

Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tamquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque coelestium. Solus est enim, qui sentiens, capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera eius admirari, virtutem potestatemque perspicere; idcirco enim consilio, mente, prudentia instructus est. Ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore ac statu factus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse videatur. (0122B) Ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit. Postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut factori atque artifici Deo esset ipse subiectus. Si ergo Deus hominem suum voluit esse cultorem, ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur; utique iustissimum est et eum qui tanta praestiterit, amare et hominem, qui sit nobiscum divini iuris societate coniunctus. Nec enim fas est cultorem Dei a Dei cultore violari. Unde intelligitur religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de Legibus, ita dicens: « Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi, nos ad iustitiam esse natos. (0122C) » Quod si est verissimum, Deus ergo vult omnes homines esse iustos, id est, Deum et hominem caros habere: Deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere velut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. Qui ergo aut Deum non agnoscit, aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam vivit, et hoc modo rumpit institutum legemque divinam.


- CAPUT XV. Unde ad hominem peccata pervenerint.

Hic fortasse quaerat aliquis, unde ad hominem peccata pervenerint, aut quae pravitas divini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta. (0123B) Iam superius explanavi, simul Deum proposuisse bonum ac malum; et bonum quidem diligere, malum autem, quod huic repugnat, odisse: sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero (sicut saepe docui) intelligimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et invicem copulatis esse concretum, igneo et humido, nec potuisse lucem fieri, nisi et tenebrae fuissent; quia nec superum potest esse sine infero, nec oriens sine occidente, nec calidum sine frigido, nec molle sine duro. Sic et nos ex duobus aeque repugnantibus compacti sumus, anima et corpore: quorum alterum coelo ascribitur, quia tenue est et intractabile; alterum terrae, quia comprehensibile est: alterum solidum et aeternum est, alterum fragile atque mortale. Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum: alteri lux, vita, iustitia; alteri tenebrae, mors, iniustitia. (0123C) Hinc extitit in hominibus naturae suae depravatio; ut esset necesse constitui legem, qua possent et vitia prohiberi, et virtutis officia imperari. Cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaravi, necesse est in utramque partem moveri Deum, et ad gratiam, cum iusta fieri videt; et ad iram, cum cernit iniusta. (0124A)

Sed occurrit nobis Epicurus, ac dicit: « Si est in Deo laetitiae affectus ad gratiam, et odii ad iram, necesse est habeat, et timorem, et libidinem, et cupiditatem, caeterosque affectus, qui sunt imbecillitatis humanae. » Non est necesse ut timeat, qui irascitur; aut moereat, qui gaudet: denique iracundi, minus timidi sunt; et natura laeti, minus moerent. Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? Consideremus divinam necessitatem; nolo enim naturam dicere, quia Deus noster nunquam creditur natus. Timoris affectus habet in homine materiam, in Deo non habet. Homo, quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit, ne qua vis maior existat, quae illum verberet, spoliet, laceret, affligat, interimat. (0124B) Deus autem, in quem nec egestas, nec iniuria, nec dolor, nec mors cadit, timere nullo pacto potest; quia nihil est, quod ei vim possit inferre. Item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. Nam quia fragilis et mortalis effectus est, necesse fuit alterum sexum diversumque constitui, cuius permistione soboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem. Haec autem libido in Deo locum non habet; quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum foemina, cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget, qui semper futurus est. Eadem de invidia et cupiditate dici possunt; quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in Deum nullo modo. At vero, et gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam; recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conservationem.


- CAPUT XVI. De Deo eiusque ira et affectibus.

Quaeret quispiam, quae sit ista materia? (0125A) Primum accidentibus malis afflicti homines ad Deum plerumque confugiunt, mitigant, obsecrant, credentes eum posse ab his iniurias propulsare. Habet igitur causam miserandi; nec enim tam immitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget. Item plurimi, quibus persuasum est Deo placere iustitiam, eumque qui sit dominus ac parens omnium, venerantur, et precibus assiduis ac frequentibus votis, dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosequuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborantes. Ergo est, propter quod Deus et possit, et debeat gratificari. Nam si nihil est tam conveniens Deo, quam beneficentia, nihil autem tam alienum, quam ut sit ingratus: necesse est ut officiis optimorum sancteque viventium praestet aliquid, ac vicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa. (0125B) Contra autem sunt alii facinorosi et nefarii, qui libidinibus omnia polluant, caedibus vexent, fraudent, rapiant, periurent; nec consanguineis, nec parentibus parcant; leges et ipsum etiam Deum negligant.

Habet igitur ira in Deo materiam. Non est enim fas eum, cum talia fieri videat, non moveri, et insurgere ad ultionem sceleratorum, et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest et gratificatio. Inania ergo et falsa reperiuntur argumenta, vel eorum, qui, cum irasci Deum nolunt, gratificari volunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest; vel eorum, qui nullum animi motum esse in Deo putant. (0126A) Et quia sunt aliqui affectus, qui non cadunt in Deum, ut libido, timor, avaritia, moeror, invidia, omni prorsus affectu eum vacare dixerunt. His enim vacat, quia vitiorum affectus sunt: eos autem, qui sunt virtutis, id est, ira in malos, caritas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divina potestate sunt digna, proprios, et iustos, et veros habet. Quae profecto nisi habeat, humana vita turbabitur; atque ad tantam confusionem deveniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus, sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit, nisi qui viribus praevaleat. Ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. Nunc vero quoniam et mali poenam, et boni gratiam, et afflicti opem sperant; et virtutibus locus est, et scelera rariora sunt. (0126B) Atenim plerumque et scelerati feliciores sunt, et boni miseriores, et iusti ab iniustis impune vexantur. Considerabimus postea, cur ista fiant. Interim de ira explicemus, an sit aliqua in Deo; utrum nihil curet omnino, nec moveatur ad ea quae impie geruntur.


- CAPUT XVII. De Deo, cura et ira.

Deus, inquit Epicurus, nihil curat; nullam igitur habet potestatem. (0127A) Curare enim necesse est eum, qui habet potestatem; vel si habet, et non utitur, quae tanta causa est, ut ei, non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit vilis? Ideo, inquit, incorruptus est ac beatus, quia semper quietus. Cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a Deo negligantur, quae videmus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest, qui vivit et sentit? Nam quies aut somni res est, aut mortis. Sed nec somnus habet quietem. Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat effingit, ut naturalem suum motum exerceat varietate visorum; avocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac vigorem capiant de quiete. Quies igitur sempiterna solius mortis est. Si autem mors Deum non attingit, Deus igitur nunquam quietus est. Dei vero actio quae potest esse, nisi mundi administratio? (0127B) Si vero mundi curam gerit, curat igitur hominum vitam Deus, ac singulorum actus animadvertit, eosque sapientes ac bonos esse desiderat. Haec est voluntas Dei, haec divina lex; quam qui sequitur, qui observat, Deo carus est. Necesse est igitur, ut ira moveatur adversus eum, qui hanc aeternam divinamque legem, aut violaverit, aut spreverit. Si nocet, inquit, alicui Deus, iam bonus non est. (0128A) Non exiguo falluntur errore, qui censuram sive humanam, sive divinam, acerbitatis et malitiae nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui nocentes afficit poena. Quod si est, nocentes igitur leges habemus, quae peccantibus supplicia sanxerunt; nocentes iudices, qui scelere convictos poena capitis afficiunt. Quod si et lex iusta est, quae et nocenti tribuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta vindicat (bonorum enim salutem custodit, qui malos punit), ergo et Deus, cum malis obest, nocens non est; ipse autem est nocens, qui aut innocenti nocet, aut nocenti parcit, ut pluribus noceat. (0128B)

Libet quaerere ab iis, qui Deum faciunt immobilem, si quis habeat rem, domum, familiam, servique eius contemnentes patientiam domini, omnia invaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur: utrumne sapiens esse possit, qui contumelias non vindicet, suisque rebus eos perfrui patiatur, in quos habeat potestatem? Quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est, et non stupor quidam insensibilis. Sed facile est ferre contemptum. (0129A) Quid si fiant illa, quae a Cicerone dicuntur? « Etenim quaero, si quis paterfamilias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servo non quam acerrimum sumpserit; utrum is clemens ac misericors, an inhumanus et crudelissimus esse videatur? » Quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis; non est ergo virtutis in Deo, ad ea, quae iniuste fiunt, non commoveri. Nam mundus tanquam Dei domus est, et homines tanquam servi: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est, ut honoribus suis cedat, prava et iniqua fieri videat, et non indignetur, quod proprium et naturale est ei, cui peccata non placeant? (0129B) Irasci ergo rationis est; auferuntur enim delicta, et refraenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit.

Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam et iniustam: et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere. Peripatetici vero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus. (0130A) Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, apparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumeravit in libris, quos de Ira composuit. « Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae iniuriae. Alii, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius, a quo te inique putes laesum. » Quidam ita definierunt: « Ira est incitatio animi ad nocendum ei qui, aut nocuit, aut nocere voluit. » Aristotelis definitio non multum a nostra abest. Ait enim iram esse cupiditatem doloris rependendi. Haec est ira, de qua superius diximus, iniusta; quae etiam mutis inest: in homine vero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. Haec in Deo esse non potest, quia illaesibilis est; in homine autem, quia fragilis est, invenitur. Inurit enim laesio dolorem; et dolor facit ultionis cupiditatem. Ubi est ergo illa ira iusta adversus delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria. (0130B) Non dico de iis qui adversus leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci postest, fingamus tamen, eum sedato animo esse debere, cum subiicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi, aut potestatis suae; sic enim volunt, qui iram conantur evellere. Sed de iis potissimum dico, qui sunt nostrae potestatis, ut servi, liberi, coniuges et discipuli: quos cum delinquere videmus, incitamur ad coercendum. (0131A)

Necesse est enim bono ac iusto displicere, quae prava sunt; et cui malum displicet, moveri, cum id fieri videt. Ergo surgimus ad vindictam; non quia laesi sumus, sed ut disciplina servetur, mores corrigantur, licentia comprimatur. Haec est ira iusta, quae sicut in homine necessaria est ad pravitatis correctionem, sic utique in Deo, a quo ad hominem pervenit exemplum. Nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam peccata universorum Deus coercere debet. Quod ut faciat, irascatur necesse est; quia naturale est bono ad alterius peccatum moveri et incitari. Ergo definire debuerunt: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Nam definitio Ciceronis « Ira est libido ulciscendi, » non multum a superioribus distat. (0131B) Ira autem, quam possumus vel furorem, vel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota vitiosa est. Ira vero, quae ad correctionem vitiorum pertinet, nec homini adimi debet, nec Deo potest, quia et utilis est rebus humanis, et necessaria.


- CAPUT XVIII. De peccatis vindicandis, sine ira fieri non posse....

Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint? (0132A) Atqui nullus est, qui peccantem possit videre tranquille: possit fortasse, qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tanquam dubium, nec unquam potest esse scelus tam clarum, ut defensioni locus non sit; et ideo potest iudex non moveri adversus eum, qui potest innocens inveniri. Cumque detectum facinus in lucem venerit, iam non sua, sed legum sententia utitur. Potest concedi, ut sine ira faciat, quod facit; habet enim quod sequatur. Nos certe, cum domi peccatur a nostris, sive id cernimus, sive sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est. Nam qui non movetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulaverit ira et incitaverit. (0132B) Qui autem cum moveatur, tamen intempestiva lenitate, vel saepius quam necesse est, vel etiam semper ignoscit, is plane et illorum vitam perdit, quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipsi aeternam molestiarum materiam subministrat. Vitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.

Laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, Miserum te, inquit, quem iam verberibus necassem, nisi iratus essem. (0133A) Unicum hoc exemplum temperantiae putant: sed auctoritate ducti non vident quam inepta et locutus fuerit, et fecerit. Nam si (ut ait Plato) nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, apparet quam malum vir sapiens proposuerit exemplum. Si enim senserint servi dominum suum saevire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leviter, ne verberentur; sed quantum poterunt gravissime, ut stomachum eius incitent atque impune discedant. Ego vero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per intervallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio. Non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret, aut castiganti furorem. Nunc vero quae tandem aequitas, aut quae sapientia est, ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, nunquam tam importunam continentiam profiteretur, ut nequam servus iratum sibi fuisse dominum gratularetur. (0133B) Nam sicut corpus humanum Deus multis et variis sensibus ad usum vitae necessariis instruxit, sic et animo varios attribuit affectus, quibus vitae ratio constaret, ut libidinem prodendae sobolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.

Verum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad voluptates, sic ira et affectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. Ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. Hinc quotidie ad immania facinora prosilitur: hinc tragoediae saepe nascuntur. Esset igitur laudandus Archytas, si, cum alicui civi et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. Haec sui cohibitio gloriosa est, qua compescitur aliquod imminens magnum malum. Servorum autem filiorumque peccata non coercere, peccatum est; evadent enim ad maius malum per impunitatem. (0134B) Hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est. Quod autem de homine dicimus, id etiam de Deo, qui hominem similem sui fecit. (0135A) Omitto de figura Dei dicere, quia stoici negant habere ullam formam Deum; et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere velimus: de animo tantum loquor. Si Deo subiacet cogitare, sapere, intelligere, providere, praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet; ergo ad Dei similitudinem factus est: sed ideo procedit in vitium, quia de terrena fragilitate permistus, non potest id quod a Deo sumpsit, incorruptum purumque servare, nisi ab eodem Deo iustitiae praeceptis imbuatur.


- CAPUT XIX. De anima et corpore, deque Providentia.

Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero virtutes, in altero vitia continentur, et impugnant se invicem. (0135B) Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere voluptatum, inimica sunt animo. Sed si virtus animi repugnaverit cupiditatibus, easque compresserit, erit vere Deo similis. Unde apparet animam hominis, quae virtutem divinam capit, non esse mortalem. (0136A) Sed discrimen illud est, quod cum virtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra voluptatis, vincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suavitatem. Ii vero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt divini muneris gratiam, quia se vitiorum labibus inquinaverunt. Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et virtutem praeferentes voluptatibus, innocentiam iustitiamque servaverint: hos Deus ut sui similes recognoscit.

Cum igitur sanctissimam legem posuerit, velitque universos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum videt contemni legem suam, abiici virtututem, appeti voluptatem? Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo vel maximum. (0136B) Si est providus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit vita nostra et copiosior, et melior, et tutior. Si est pater ac Deus universorum, certe virtutibus hominum delectatur, et vitiis commovetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam. (0137A) Quod si aliquis iuste innocenterque vivat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreverit? Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis adversus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit? Iudex peccatis veniam dare non potest, quia voluntati servit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.


- CAPUT XX. De peccatis et Dei misericordia.

Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. (0137B) Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie vivunt, saepe miseri? Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, et qui sub disciplina patris, aut domini sunt, strictius et frugalius. Virtus enim per mala et probatur, et constat; vitia per voluptatem. Nec tamen ille qui peccat, sperare debet perpetuam impunitatem, quia nulla est perpetua felicitas:

Sed scilicet ultima semper

Expectanda dies homini; dicique beatus Aute obitum nemo supremaque funera debet. (OVID., Metam., lib. III, vers. 135.) ut ait poeta non insuavis. Exitus est, qui arguit felicitatem; et nemo iudicium Dei potest, nec vivus effugere, nec mortuus. (0137C) Habet enim potestatem, et vivos praecipitare de summo, et mortuos aeternis afficere cruciatibus. (0138A) Imo, inquit, si irascitur Deus, statim debuit vindicare, et pro merito quemque punire. Atenim si id faceret, nemo superesset. Nullus est enim, qui nihil peccet; et multa sunt, quae ad peccandum irritent; aetas, vinolentia, egestas, occasio, praemium. Adeo subiecta est peccato fragilitas carnis, qua induti sumus, ut nisi huic necessitati Deus parceret, nimium fortasse pauci viverent: propter hanc causam patientissimus est, et iram suam continet. Nam quia perfecta est in eo virtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quae et ipsa virtus est. Quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex improbis continentes! quam multi in prima aetate turpes, et omnium iudicio damnati, postmodum tamen laudabiles extiterunt! Quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur. (0138B)

Leges publicae manifestos reos damnant: sed plurimi sunt, quorum peccata occuluntur; plurimi, qui delatorem comprimunt, aut precibus, aut praemio; plurimi, qui iudicia eludunt per gratiam, vel potentiam. Quod si eos omnes, qui humanam poenam effugiunt, censura divina damnaret, esset homo aut rarus, aut etiam nullus in terra. Denique vel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines, contempto Deo vivo, terrenis fragilibusque figmentis honorem divinum tanquam coelestibus deferunt, adorantes opera humanis digitis laborata. (0138C) Cumque illos Deus artifex, ore sublimi, statu recto figuratos, ad contemplationem coeli et notitiam Dei excitaverit, curvare se ad terram maluerunt pecudum modo. (0139A) Humilis enim, et curvus, et pronus est, qui ab aspectu coeli Deique patris aversus, terrena, quae calcare debuerat, id est, de terra ficta et formata, veneratur. In tanta igitur impietate hominum tantisque peccatis id assequitur patientia Dei, ut se ipsi homines damnatis vitae prioris erroribus corrigant. Denique, et boni sunt iustique multi, et abiectis terrenis cultibus, maiestatem Dei singularis agnoscunt. Sed cum maxima et utilissima sit Dei patientia, tamen, quamvis sero, noxios punit, nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse perviderit.


- CAPUT XXI. De ira Dei et hominis.


Superest una et extrema quaestio. (0139B) Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci vetet. Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est. Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor eius, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret. Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque virtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet. (0140A) Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram iecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam huius commotionis in humore fellis contineri. Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique evellit iram radicitus, sed temperavit: ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus. Qui ergo irasci nos iubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt iusta, et rebus utilia communibus. (0140B)

Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione fervescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque eius in aeternum manere: sed rursum, quia virtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum velit, moderari: quod utique non repugnat superiori. Nam si prorsus immortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari iubeat. Sed ira divina in aeternum manet adversus eos, qui peccant in aeternum. (0141A) Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit. Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.


- CAPUT XXII. De peccatis, deque iis recitati versus Sibyllae.

Haec habui, quae de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. (0141B) Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debemus, ut illorum persuasionem revincamus, qui sine ira Deum esse credentes, dissolvunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est. (0142A) Prophetae universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga iustos, et de ira eius adversus impios loquuntur. Quorum testimonia nobis quidem satis sunt: verum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi. Sic enim praepostere agitur, ut humana divinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Quae nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat. Ea igitur quaeramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.

Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt; Graecorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythraeus; nostrorum, Varro et Fenestella. Hi omnes praecipuam, et nobilem praeter caeteras Erythraeam fuisse commemorant. (0142B) Apollodorus quidem ut de civi ac populari sua gloriatur. (0143A) Fenestella vero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octavius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent. Apud hanc de summo et conditore rerum Deo huiusmodi versus reperiuntur: Ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων, Τοῖς ἀγαθοῖς ἀγαθὸν προφέρων, πολὺ μείζονα μισθὸν; Τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τὲ χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων. Rursù alio loco enumerans, quibus maxime facinoribus incitetur Deus, haec intulit: Φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, Θεῷ ζῶντι λάτρευε. Μοιχείας τε φύλασσε, καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν, Ἰδίαν γενεὰν παίδων τρέφε, μήδε φόνευε· Καὶ γὰρ ὁ ἀθάνατος κεχολώσεται, ὅσκεν ἁμὰρτῃ. Indignatur ergo adversus peccatores.


- CAPUT XXIII. De ira Dei, et peccatorum punitione, deque ea...


Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam, sicut intendimus, veritatem. Cumeae quidem volumina, quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur: caeterarum tamen fere omnium libelli, quominus in usu sint omnibus, non vetantur; ex quibus alia de nuntians universis gentibus iram Dei ob impietatem hominum, hoc modo exorsa est: <poem> Ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ, Ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνύματα φαίνω, Πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισι. (0143C) Alia quoque per indignationem Dei adversus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur. Ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο Αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. Γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος. Simili modo deflagrationem postea futuram vaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur. Καί ποτε τὴν ὀργὴν θεὸν οὐκ ἔτι πραΰνοντα, Ἀλλ' ἐξεμβρίθοντα, καὶ ἐξολύοντά τε γένναν Ἀνθρώπων, ἅπασαν ὑπ' ἑμπρησμοῦ πέρθοντα. Unde apud Nasonem de Iove ita dicitur: Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret. Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit. (0144B)

Eadem tamen, placari eum poenitentia factorum et sui emendatione contestans, haec addidit: Ἀλλ' ἐλέει μετάθεσθε βροτοὶ νῦν, μὴ δὲ πρὸς ὀργήν Παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν. Item paulo post: Οὐκ ὁλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, εὔτ' ἁν ἄπαντες Εὐσεβέειν ἐρίτιμον ἑνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε. Deinde alia Sibylla coelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: Μήποτε θυμωθεὶς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ Πᾶν γένος ἀνθρώπων, βιότον καὶ φῦλον ἀναιδὲς, Δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν αἰὲν ἐόντα. (0144C) </porm> Ex his apparet vanas esse rationes philosophorum, qui Deum putant sine ira; et inter caeteras laudes eius id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas. Regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, solvitur. Aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. Imo vero cuilibet humili eripe hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non afficiet iniuria? Ita nec indumenta, nec sedem, nec victum poterit habere, aliis quidquid habuerit diripientibus; nedum putemus coelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere. (0145B) Apollo Milesius, de Iudaeorum religione consultus, responso hoc indidit: Ἠδὲ Θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων, Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδἐ θάλασσα, Ταρτάρεοί τε μυχοὶ, καὶ δαίμονες ἐκφρίττουσιν. Si tam lenis est, quam philosophi volunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones, et ministri tantae potestatis, sed etiam coelum, et terra, et rerum natura omnis contremiscit? Si enim nullus alteri servit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat: metus autem per iram: nam si non moveatur quis adversus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium. Consulat unusquisque affectus suos: iam intelliget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. (0146A) Deus autem habet imperium; ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. Quapropter nemo vaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas. Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et vereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod severus: utraque persona in eo venerabilis. Quis salva pietate non diligat animae suae parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes veram et aeternam potestatem? Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum vivimus, per illum in hospitium huius mundi intravimus. (0146B) Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad veniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus; si abiectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, coelestia et divina sempiterna meditemur. Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio virtutum, et fons bonorum.

Quid enim Deo aut potentia maius est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius? (0147A) Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreavit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac vitae datore, terrenis fragilibusque famulari, aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem, ab innocentia et pietate desciscere. Non faciunt beatum vitiosae ac mortiferae voluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, aeterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola iustitia, cuius legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quae se a vitiis et ab omni labe terrena integras inviolatasque conservant. Huius praemii coelestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique iniuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt. (0147B) Proinde universos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici volunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari. (0148A)

Auferatur impietas, discordiae; dissensionesque turbulentae ac pestiferae sopiantur, quibus humanae societates, et publici foederis divina coniunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non voluptati unius, sed multorum saluti impartiatur. Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium. Iustitia vero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus. Destructilia sunt omnia, quae manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non pulvere, sed malis cogitationibus sorditatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiae illuminatur. (0148B) In quo si Deum semper crediderimus esse praesentem, cuius divinitati secreta mentis patent, ita vivemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam vereamur iratum.