Unda Esperantici (Esperantice La Ondo de Esperanto) erat periodicum singulis mensibus editum et lingua Esperantica exaratum. Regiomontii, inde ab anno 2017 non iam in chartis, sed tantummodo in versione interretiali, conficiebatur. Die 30 Decembris 2019 autem editio ultima prelo mandata est.[1]

Editio mensis Iunii 2015

Historia

recensere

Nomen commentariorum mutuum prehenderunt a periodico olim annis a 1909 ad 1921 ab Alexandro Sacharov Moscuae edito. Redintegrati sunt commentarii anno 1991, quibus nuntii de motione Esperantica mundana maxime in animo sunt. Imaginibus multis auctae paginae 24 themata varia esperantistarum in toto orbe terrarum dispersorum tractant, atque omnibus palam faciunt. Symbolae plurimae initio Esperantice scriptae sunt, aliae a vernacularibus idiomatibus convertuntur. Unione Europaea Esperantica auxiliante, Nuntii Europaei (Eŭropa Bulteno) quoque in periodico integrantur.

A lectoribus maxime diligitur sectio operis musivi (Mozaiko) ubi aenigmata ponuntur et facetiae narrantur. Mense Novembri 2004 sectio nova peculiaris addita est, ubi agitur de regionibus sui iuris Europaeis.

Scriptores

recensere

Multitudo et gravitudo scriptorum variis ex terris ortuorum lectores vere captant. Citentur inter illos Gulielmus Auld, Osmo Buller, Renatus Corsetti, Ferdinandus de Diego, Stephanus Ertl, Paulus Gubbins, Sten Johansson, Volfgangus Kirschstein, Lee Chong-Yeong, Udalricus Lins, Daniel Luez, Valentinus Melnikov, Iulianus Modest, Gonçalo Neves, Sergius Pokrovskij, Anna Ritamäki, Ziko van Dijk, Georgius Silfer, Gualterius Żelazny.

Forum iudicii et auxilii

recensere

Ex anno 1998 commentarii esperantistam anni honoris causa eligunt. Insuper auxilium praebent in conventibus disponendis, si congressus in Russia sive in aliis Europae orientalis terris celebrantur. Quotannis certamina de optimis photogrammatibus et litteris indicuntur. Eius moderatores, Alexander Korzhenkov et Galena Gorecka, saepe in variis terris Europaeis praelectiones dare solent.

Nexus externi

recensere