Tatari Crimenses
Tatari Taurici[1], vulgo Tatari Crimenses, quintam circiter partem Crimaeam inhabitantium explent. Aliter ac Russi et Ucraini fidem Sunniticam profitentur. Nativi agricolae, pecuarii, piscatores, mangones, latrones in Crimaea paeninsula degebant. Multi eorum, postquam Russia Crimaeam anno 1783° propter geopoliticam? regionis naturam sibi adiecit, in imperium Osmanicum demigraverunt. Res Publica Tauria, Tatarorum Crimensium civitas, post Russicam revolutionem Octobrem m. Dec. a. 1917° in Crimaea instituta, post vix unum mensem a Bolsevicis collisa est. A. 1921°, postquam Sovietica res Publica sui iuris Crimensis exstitit, lingua Tatarica praeter Russicam sermo officialis primum admissa est. Deinde autem, ex anno 1927°, Iosepho Stalin auctore cultus Tataricus, imprimis lingua et scriptura, reprimebatur. Ex anno 1944° Tatarorum, quibus collaboratio cum Germania nationalismo sociali obnoxia obiecta esset, circiter ducenta milia in Asiam mediam deportata sunt. Ex anno 1989° eis in avitam patriam redire licebat. Et circiter ducenta milia reverterunt. Ucrainis faventes, ne Crimaea separetur atque Russica fiat, magnopere timent.
Suadetur ut haec commentatio ad "Tatari Taurici" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to Tatari Taurici. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Tatari Taurici zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Tatari Taurici. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Tatari Taurici noti
recensere- Ismael Gasprinskij, rerum litterarum et civilium peritus
Notae
recensereNexus externi
recensere- Alem-i medeniye: Qırım halqıniñ medeniyet hazinesi (Mundus culturae: thesaurus culturae populi Crimensis) (Tatarice, Russice, Anglice)