Regio Resaniensis

subiectum Foederationis Russicae

Regio Resaniensis[1] (Russice Рязанская область, tr. Rjazanskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum. Aream 39 605 chm2 et circa 1130 milia incolarum (anno 2016) habet.

Wikidata Regio Resaniensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Resaniensis: insigne
Regio Resaniensis: insigne
Regio Resaniensis: vexillum
Regio Resaniensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 54°24′0″N 40°36′0″E
Nomen officiale: Рязанская область
Situs interretialis

Forma

Area: 39 600 chiliometrum quadratum
Caput: Resania

Gestio

Praefectus: Pavel Malkov
Consilium: Ryazan Oblast Duma

Vita

Incolae: 1 043 231
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow

Sigla

Siglum autoraedarum: 62

Tabula aut despectus

Regio Resaniensis: situs
Regio Resaniensis: situs

In medio Russiae Europaeae sita, cum regione Volodimiriensi in septentrione, regione Novogardiensi Inferiori in septentrio-oriente, re publica Mordovia in oriente, regione Pensensi in meridie-oriente, regionibus Tamboviensi et Lipetzkensi in meridie, regione Tulensi in occidente atque regione Moscuensi in septentrio-occidente contermina est. Meschtscherae silvae et paludes borealem regionis partem operiunt; silvisteppa ad meridiem iacet.

Principale regionis flumen est Occa, cuius accolae Pra, Pronia, Mokša accolae sunt.

Caput regionis est Resania; ceterae urbes Casimovia et Pronscum et Schatscum et Scopinum.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 54°24′0″N 40°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Resaniensem spectant.