Rusa
Longitudo | 158 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 2'431 m |
Decursus aquae | ? m³/s |
Area systematis | 3425 chm² |
Fons | Helvetia |
Ostium | Arola flumen (Helvetia) |
Regio | Helvetia |
Rusa sive Ursa est flumen Helveticum, longissimorum quartum. Fontes duos habet, unum apud Furkapass, alium apud Gotthardpass. In Valle Urseren se in uno flumine coniugunt. Apud Andermatt fauces Schöllenen? perit, ubi Pons Diaboli (Theodisce die Teufelsbrücke) appellatur. Postea Pagum Urensem transit; post in Lacum Quattuor Pagorum influit. In Lucernam urbem, lacus iterum in Rusam influit, quae, Rusae Vallem transiens, in fine Arolam influit.
URSA fluvius Helvetiorum (Quem transpositis duabus prioribus literis vulgo rusam German. Rus, vocant) in summis Alpibus, quibus hodie S. Gothardi nomen est, seu potius ex palude, inter duo saprema? S. Gothardi iuga, oritur, ac recta ad Sedptentrionem? labitur; cum contra Ticinus ex eodem iugo per lepontios? in Meridiem abeat.
Ursulam sive Ursellam primum, vallent? Rhaeticam; deine Uriam Tauriscorum, gentis Gallicae reliquias, venit, ubi lacui der Lucerner see, vel der uter Waldstatten see, miscetur, qui Uros, Suntios, silvanos ac Lucerinos, quatuor Silvae civitates (nam ita appellant liodie?) alluit: Porro deinde Tuginis amnibus susceptus Bremgartum ac Mellingam (oppida sunt ditionis Helveticae) alluens, infra Brugas Arolae commiscertur.? Baudrando ex Adula monte ortus, dein in Boream tendens, prope Altorfium et per Lucerinum lac. fluens, Luceriam rigat: ac tandem auctus aliquot amnibus, prope Vindonissae rudera, in Atolam cadit. Simlero dictus videtur, ab Ursariis populis (vib? Urseren, ad radices fere S. Gothardi) quibus ursus pro insignibus est. Idem testatur: Ursam aurum ferre, unde Lucernates multi studiose auri ramenta colligunt, maxime quando imbribus aut nivibus solutis vicina prata inundat. De illo sic Glareanus.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rusam spectant. |