Fiordum[1] est perangustus sinus maritimus altis montibus declivibus circumdatus, qui cuneatim ad mare versus patefit. Fiorda in locis sunt facta, ubi glaciaria in mare olim influxerunt (vel etiam nunc influunt). Fiorda inclutissima fortasse sunt Norvegiae, sed fiorda non solum ibi sed etiam in Islandia, Groenlandia, Nova Zelandia, Terra Nova occidentiali, Columbia Britannica, Alasca, nec non Chilia australi sunt. Prope fiorda in mari saepe skär insulae sitae sunt.

Conspectus fiordorum Norvegicorum

Fiordum originem trahit ex verbo Nordico fjǫrðr, quod ad verbum Protoindoeuropaeum *pr-tús reddi potest, in quo *pr- illud gradum nullum exhibet radicis PIE *per / por 'per'; cf. Gr. πόρος 'vadum' ut Βόσπορος 'vadum boum'.

  1. Jón Jónsson, Grímur Jónsson Thorkelín, Peter Frederik Suhm: Orkneyinga saga sive Historia Orcadensium a prima Orcadum per Norvegos occupatione ad exitum seculi duodecimi: Saga hins helga Magnusar eyia jarla sive Vita sancti Magni insularum comitis (Arnamagnæanske stiftelse, sumptibus P. F. Suhm, 1780), 339. (liber apud books.google.com).

Bibliographia

recensere