David McAllister
David McAllister (Berolini patre Scotico die 12 Ianuarii 1971 natus), causidicus, est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae. A die 1 Iulii 2010 McAllister praeses ministrorum Saxoniae Inferioris est.
Origo, iuventus, munus
recenserePater eius origine Scotica centurio exercitus Britannici erat, qui ab anno 1953 Berolini militavit, quae urbs tum inter victores Belli Orbis Terrarum II divisa est. Mater magistra linguae Theodiscae et musicae fuit. Primo cum sororibus maioribus duabus Berolini vixit, anno 1982 familia in oppidum Bederkesam in Saxoniam Inferiorem movit. David et Theodiscam et Anglicam linguam edidiscit atque cives Britanniae ut Germaniae est. Anno 1989 maturitatem adeptus est et deinde ipse miles conscriptus in Exercitu Germanico fuit. Ab anno 1991 Hannoverae iurisprudentiae studebat atque anno 1996 primam, 1998 secundam probationem accepit. Posthac causidicus operam dedit.
Familia
recensereAnno 2003 uxorem duxit et ex ea duas filias habet.
Cursus honorum
recensereMcAllister ab anno 1988 sodalis factionis CDU est atque annis 1991 - 1994 praeses Unionis Iuvenilis pagi Cuxhaven et annis 1996 - 2010 etiam legatus huius pagi erat. Annis 1996 - 2002 decurio oppidi Bederkesae et ab anno 2001 etiam magister civium hic erat. Ab anno 1998 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris, ab anno 2008 etiam praeses factionis CDU huius terrae est. Annis 2003 - 2010 praeses legatorum CDU in senatus terrae fuit, deinde successor Christiani Wulff praeses ministrorum electus est. Sed die 20 Ianuarii 2013 electionem senatus terrae perdidit[1] et a die 19 Februarii successor eius praeses ministrorum Stephanus Weil (SPD) est[2]. Die 26 Martii 2014 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris se recepit[3] atque candidatus summus suae factionis electionis Parlamenti Europaei, quae die 25 Maii habenda, electus est[4]. Hoc mense etiam sodalis praesidii summi factionis totius CDU factus est[5].
Notae
recensereBibliographia
recensere- Jennifer Rankin, "'Not sad to do this job': the Merkel ally leading EU's Brexit team" in The Guardian (17 Martii 2020)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad David McAllister spectant. |
Henricus Gulielmus Kopf 1946 |Henricus Hellwege 1955 |Henricus Gulielmus Kopf 1959 |Georgius Diederichs 1961 |Alfredus Kubel 1970 |Ernestus Albrecht 1976 |Gerardus Schröder 1990 |Gerhardus Glogowski 1998 |Sigmarius Gabriel 1999 |Christianus Wulff 2003 |David McAllister 2010 |Stephanus Weil 2013 | |