Bonifatius
Bonifatius (natus saeculo 4 aut 5, mortuus anno 432) fuit dux militum Imperii Romani Occidentalis.
Familia
recensereBis uxorem duxit, quarum prima fuit Catholica. Qua de causa etiam Augustinus duas epistulas ad eum dedit et post mortem uxoris ei dissuasit, ne monachus fieret.[1] Paulo post uxorem Arianam duxit, quod factum Augustinus improbavit.[2]
Cursus honorum
recensereBonifatius anno 413 Massiliam contra Ataulfum regem Visigothorum defendebat. Anno 416/417 in Africa tribunus, ab anno 423 comes Africae erat. Anno 423 Ioannem novum imperatorem frumento Africae non adiuvit. Qua de causa hic paulo post a ducibus Theodosii II imperatoris Orientis victus est. Annis ab 427 ad 429, contra duces Valentiniani III imperatoris certabat, qui eum infidelem esse accusaverat, quod Vandalos in provinciam vocavisset, ut potentiam suam augeret. Anno autem 430, Aelia Galla Placidia imperatrice favente in gratiam revenit, contra Vandalos infeliciter certavit, et magister militum atque patricius promotus est. Anno 432 in Italiam vocatus est, ut contra Aetium vertaret. Quem quidem vicit, sed sauciatus paulo post mortuus est.[3]
Notae
recensere- ↑ Augustinus, Epistulae 185 et 189.
- ↑ Augustinus, ep. 220.
- ↑ Der Neue Pauly T. 2, c.744.