Alexander Pavlov Malinov (Bulgarice Александър Павлов Малинов, natus die 3 Maii 1867 in Moldavia, mortuus die 20 Martii 1938 Serdicae) iuris et rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Alexander Pavlov Malinov

Iuventus et munus

recensere

Post scholam finitam Malinov Kiovae usque ad annum 1891 iurisprudentiae studebat et deinde delator publicus atque causidici munere Philippopoli functus est.

Cursus honorum

recensere

Anno 1901 breve tempus legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit, anno 1903 praeses Factionis Democraticae factus est et ad mortem mansit. Anno 1908 iterum legatus ad parlamentum electus hunc officium ad annum 1934 tenuit. Die 29 Ianuarii Ferdinandus I rex eum primo Primum ministrum Bulgariae nominavit. Ab anno 1909 etiam administer rerum exterarum fuit. Die 5 Octobris 1908 Bulgaria libertatem ab Imperio Osmanico adepta est. Die 29 Martii 1911 Ioannes Evstratiev Gesov eius successor primus minister nominatus est. Die 21 Iunii 1918, inter primum bellum mundanum, Ferdinandus rex eum iterum praesidem ministrorum nominavit atque die 17 Octobris eiusdem anni Malinev etiam administer rerum exterarum et postea etiam iustitiae factus est. Die 3 Octobris 1918 Malinov Ferdinandum, postquam Bulgaria bello victa est, ad abdicandum permovit. Filius eius Boris III ei successit. Die 28 Novembris 1918 Malinov a magistratu recessit, cum Scythia Minor amissa esset. Die 29 Iunii 1931, postquam factio democratica electione vicit, iterum praeses ministrorum et administer rerum exterarum factus est. Propter depressionem oeconomicam magnam et seditiones agricolarum se iam die 12 Octobris eiusdem anni a magistratu recedere coactus est.

Nexus externi

recensere
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev