Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali

(Redirectum de OTAN)
Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali

Civitates (azureae pictae) quae ad OTAN pertinent.
Fundata4 Aprilis 1949
PraetoriumBruxellae, Belgica
DuxIoannes Stoltenberg
LinguaeAnglica et Francogallica

Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali,[1] sive Civitates Foederis Atlantici Septentrionalis,[2][3] litteris compendiariis NATO et OTAN sive Latine CPAS,[4] hodierna consociatio militaris est, quam anno 1949 Vasingtoniae plurimae civitates Americae Septentrionali et Europae Occidentalis sitae adversus Unionem Sovieticam, terras, civitatesque ei subiectas condiderunt. Quoniam belli nimis studiosa esset, civitates Europae Orientalis anno 1955 Pactum Varsoviense inierunt. Foedere Varsoviensi abrogato, OTAN autem mansit, immo aucta est. A die 1 Octobris 2014, secretarius generalis consociationis fuit Ioannes Stoltenberg.

Logotypus consociationis.
Vexillum consociationis.
Foedus Atlanticae Septentrionalis, a praeside Harrio Truman Vasingtoniae die 4 Aprilis 1949 hic subscriptum, a Senatu mense Augusti 1949 sanctum est.
Correctiones sub Michaele Gorbachev effectae ad finem Foederis Varsoviae conduxerunt.

Praesidium consociationis Haren in vico Regionis Bruxellanae Belgiae, ac praesidium Effectionum Imperii Sociati prope Montem Belgiae iacet.

Civitates sociae

recensere

Pactum Vasingtoniae mense Aprili anno 1949 sanctum est a praesidibus duodecim civitatum, quae erant Civitates Foederatae Americae, Canada, Britanniarum Regnum, Francia, Lusitania, Belgica, Luxemburgum, Nederlandia, Dania, Norvegia, Italia, Islandia.

Anno 1952 accesserunt Graecia et Turcia.

Anno 1955 accessit Germania Foederata

Die 21 Februarii, Carolus de Gaulle praeses Franciae nuntiavit exercitum Francicum sub imperio NATO non iam futurum esse, quod periculum belli minuta esset.

Anno 1982 accessit Hispania.

Anno 1999 accesserunt Res publica Bohemica, Hungaria, Polonia.

Anno 2004 7 civitates Europae Orientalis accesserunt: Lithuania, Lettonia, Estonia, Romania, Bulgaria, Slovenia, Slovacia.

Anno 2009 accesserunt Croatia et Albania.

Die 27 Martii 2020 Macedonia Septentrionalis membrum est facta colloquiis diurtunis propter litem de nomine cum Graecia finitis.[5]

Die 4 Aprilis 2023, Finlandia socius facta est post recognitionem Turciae.[6]

Die 7 Martii 2024, Hungaria Turciaque tandem consentientibus Suecia tricesimus secundus socius consociationi accessit.[7]

A die 12 Aprilis 1993 usque ad 20 Decembris 1995, OTAN caelum supra Bosniam et Herzegovinam tuebatur adversus aeroplana militaria hostium. Die 28 Februarii 1994, quattuor aeroplana Rei publicae Serbicae in domos in terra sitas impetum factura e caelo deiecit; tunc primum OTAN tamquam Consociatio (non singulae civitates hac Consociatione iunctae) armis missilibusque usa est.

A die 30 Augusti ad 20 Septembris 1995, pyrobolos displodentes in copias Rei publicae Serbicae Seraium et Gerapolim expugnaturas iaciebat.

Pacto anno 1995 in Dayton facto copias paci tuendae IFOR, postea SFOR, in Bosnia et Herzegovina collocavit; quas anno 2004 Unio Europaea suscepit.

Bellum Iugoslaviense secundum (vel Cosoviense)

recensere

Die 24 Martii 1999, OTAN in Foederatam rem publicam Iugoslaviam pyrobolos displodentes 78 dies eo consilio deiciebat ne Albani ex Cosovo ab exercitu Serbico ulto expellerentur; plurima aedificia eo tempore pyrobolis destructa (adhuc de aedibus stationis televisificae et legationis Sinarum et aliis quoque aedificiis acriter disputatur), homines 1200 vel 2500 mortui, 55 vulnerati.

Die 12 Iulii 1999, copiae OTAN paci faciendae KFOR Cosovum invaserunt. Secundum decretum Consilii Salutis Consociationis Nationum n. 1244 ibidem securitatem publicam tuentur et copias Consociationis Nationum adiuvant.

In Iraquia, OTAN milites novi exercitus Iraquiae exercet. Ibidem anno 2005 mense Septembri academiam militarem instituit.

OTAN ab anno 2003 in Afgania exercitum ISAF ad securitatem civium in Afgania tuendam, potestatem gubernii eiusdem civitatis maiorem reddendam et eandem civitatem renovandam institutum administrat

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere