Nicolaus Burnete
Nicolaus (Dacoromanice Nicolae) Burnete (natus die 4 Iunii 1960 in Roșia de Secaș in circulo Alba) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis PSD est.
Eruditio et munus
recensereBurnete annis 1980 - 1985 apud Universitatem Claudiopolitanam et Universitatem Hohenheim mechanicae studebat. Deinde pro eadem universitate operam dedit, anno 2001 gradum professoris adeptus est et nunc decanus facultatis autocinetorum est. Anno 2012/13 pro ministerio educationis operam dedit.
Cursus honorum
recensereDie 29 Ianuarii 2018 minister scientiae pervestigationis in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est. Iam die 30 Augusti eiusdem anni se a magistratu recessit, properea quod 120.000.000 Lei ministerio scientiae subtracti sunt[1]. Die 12 Septembris ei Viorel Ștefan pro tempore successit[2].
Familia
recensereBurnete uxorem duxit atque duos liberos habet.
Nexus externi
recensere- Biographia (2018) apud realitatea.net
- Curriculum vitae apud situm interretialem Universitatis Technicae Claudiopolitanae
Șerban Valeca (2017) • Lucianus Puiu Georgescu (2017) • Nicolaus Burnete • Viorel Ștefan (2018, pro tempore) • Nicolaus Hurduc (2018) | |